Skip to the text

Articulus 9

Quomodo omnia dicuntur propter hominem facta.

PROINDE finis alicujus rei dupliciter dicitur. Vel in quem tendit res naturaliter : et sic corporalis creatura est propter intellectualem, et sic homo est finis creaturarum inferiorum; et hoc ex parte operis. Secundo dicitur res aliqua finis alterius, quia utilitas aliqua provenit ipsi ab altero : et sic quoque est homo finis omnium, quia ex omnibus oritur ei quædam utilitas; et hoc ex parte agentis, ordinantis omnia in bonum hominis. Deus enim duplicem ordinem indidit rebus : unum principalem, quo omnia ordinantur in ipsum sicut in ultimum finem; secundarium vero, prout res una aliam juvat ut ad proprium finem atque divinam similitudinem veniat. Ideo undecimo Primæ philosophiæ ait Aristoteles : Ordo partium universi ad invicem est propter illum ordinem qui est in ultimum bonum. Et sic omne id cui ex aliquo utilitas provenit, finis illius vocatur. Hoc autem contingit dupliciter : quia vel id quod alteri utilitatem affert, non habet participationem divinæ bonitatis, nisi in ordinem ad id cui utile est, sicut pars ad totum; et talia non essent, nisi essent et ea ad quæ ordinantur. Alia vero licet alicui utilia sunt, habent tamen bonitatem absolutam : et talia etiam fierent, licet non essent ea quæ eorum finis dicuntur. Sic angeli et alia sunt propter hominem; sic et homo est propter reparationem ruinæ angelicæ : quia hæc utilitas consecuta est et a Deo provisa. Unde sic Deus angelum propter hominem fecit, sicut rex est propter rusticum, cui provenit utilitas pacis propter leges regis.

Chapter 10 of 144