Articulus 2
De possibilitate et ratione creationis.
AD rationem autem creationis duo requiruntur. Primo, ut ex parte ejus quod producitur, nihil præsupponat: et per hoc differt creatio a generatione naturali et omni mutatione physica. Generatio enim requirit materiam; et alteratio, subjectum in actu. Sed creationis causalitas ad totam rei substantiam se extendit. Secundo requiritur ut in re creata, non esse naturali ordine præcedat esse: et per hoc differt creatio a generatione æterna. In increato enim, non esse non præcedit esse. Dici quippe non potest, quod Filius Dei si sibi relinquatur, non habeat esse, quum recipiat id ipsum esse quod Patris est, quod est esse absolutum ac independens. Sic itaque de creatione loquendo, etiam a philosophis concessa est, et ratione demonstrari potest. In omni etenim genere, quod incompletum est et minoratum a plenitudine perfectionis illius generis, necesse est oriri a primo illius ordinis, quod plenum est in ordine illo atque perfectum: sicut calor est in rebus ab igne, et lumen a sole. Quia ergo in omni ente post primum, est admixtio actus et potentiæ, necesse est ut a puro actu emanet. Denique, agens semper agit secundum quod in actu est. Sed quod est partim in actu et partim in potentia, producit rem secundum aliquid tantum, formam scilicet inducendo, aut subjectum transmutando. Deo igitur, qui est actus potentiæ impermixtus, proprium est ut rem totam efficiat, utputa quidquid in re est producens.
Si autem accipiamus tertium oportere ad rationem creationis, ut scilicet etiam duratione res creata prius non esse quam esse habeat, sic creatio demonstrari non potest, sed per fidem supponitur.
Est autem (ut Avicenna ait) duplex agens: quoddam naturale, videlicet per motum operans; et aliud divinum, sine motu rem causans. In actione itaque primi agentis, duplex potentia exigitur: activa ex parte causæ, et passiva in subjecto mutationis. In operatione vero divini actoris, sufficit activa potentia.
Advertendum autem, quod creatio active dicta, in Creatore est, et est ipse Deus creans. In Deo namque non differt actio a natura. Creatio vero passiva, in creatura est, et est quoddam accidens, nominatque relationem ad Creatorem, et est in prædicamento ad aliquid, et consequitur actionem creantis, qui simul est causa substantiæ, et relationis, et accidentis.
Chapter 3 of 144