Skip to the text

Articulus 19

Utrum plures sint angeli unius speciei.

FUERUNT præterea qui dixerunt omnes angelos, imo et animas rationales, ejusdem speciei. Alii vero ponunt angelos diversorum chororum specie differre, sed non unius chori. Alii autem asserunt nullum angelum cum alio convenire in specie. Et hæc positio dictis philosophorum et Dionysii consonat. Dionysius namque decimo capitulo Cœlestis hierarchiæ, etiam in eodem choro ponit primos, medios ac ultimos. Et hæc positio necessaria est : nam quum non sit in angelis materia, non potest in eis esse distinctio nisi formalis, quæ constituit diversitatem specificam. Nulla enim forma multiplicatur secundum numerum, nisi prout in materia recipitur.

Denique, quum sint angeli incorporei, etiam si materiales essent, tamen specie convenire non possent : quoniam natura specifica non numeratur in individuis, nisi prout recipitur in diversis materiæ partibus. Diversitas autem partium materiæ dimensionem præexigit, quia substantia sine dimensione accepta indivisibilis est, sicut primo Physicorum ait Philosophus. Item, diversitas individuorum sub una specie, est propter conservationem perpetuam speciei, et in incorruptibilibus locum non habet. Rursus, secundum Aristotelem primo Cœli, quædam corpora, scilicet cœlestia, tam perfecta sunt, ut nihil suæ naturæ sit extra ea, quia constat ex tota sua materia : ergo multo fortius extra angelum nihil suæ speciei est, quum sit perfectior illis. Insuper, quum perfectio universi attendatur in suis speciebus, magis apparet divina bonitas in rebus, in hoc quod angeli differunt specie, quam si essent unius speciei tantum.

Si dicatur, quod perfecta delectatio requirit naturæ consortium, et sic angelis, in quibus est summa lætitia, erit naturæ identitas; respondet Thomas, quod verbum illud Boetii, Nullius rei sine consortio potest esse jucunda possessio, locum non habet nisi in illis quorum operatio nequit sine alterius adjutorio esse perfecta :1 ut est homo, qui per se ipsum non sufficit ad operationem propriæ speciei. Sed in angelis hoc non requiritur : quia habent in se operationem perfectam, ad quam sequitur perfecta jucunditas. Est tamen in angelis quædam societas.

Advertendum est autem, quod angeli conveniunt in genere, quia sunt in genere substantiæ. Et sumitur in eis ratio generis ab essentia, secundum quod ipsa est quod est, et per modum potentiæ se habens; differentia autem, prout actui appropinquat. In substantiis vero compositis, quum in eis sit potentia ex parte materiæ, genus sumitur a materia; differentia autem a forma.

Footnotes

  1. Sent. II, dist. ut, q. 1. ↩

Chapter 20 of 144