Articulus 23
Quomodo angeli per formas intelligibiles quas habent, particularia intelligere possint.
EST autem quorumdam positio, quod angeli universales causas per species sibi connatas intelligunt, sed a rebus accipiunt unde singularia cognoscunt. Sed hoc stare non potest: quia sic necessario reciperent species rerum cum proprietatibus individuantibus ac materialibus, et ita indigerent organo corporali, sensu scilicet et imaginatione. — Ideo Avicenna et alii dixerunt, quod omnia singularia producuntur ex causis universalibus ordinatis in natura: quumque in angelo sint formæ ordinis causarum universi, per eas singularia intelligit. Hæc quoque positio, secundum fidem nostram non sufficit: quia in causis universalibus non cognoscitur res secundum proprietates individuales, scilicet hic et nunc, et hujusmodi. Nam et Avicenna dicit Deum non cognoscere particularia particulariter, scilicet hic nunc esse, et tunc non esse. — Propterea ad hanc positionem addiderunt quidam, quod angeli cognoscunt singularia per applicationem formarum communium ad hoc vel illud particulare. Sed nec hæc sufficit: quia vel applicatio est ad singulare in intellectu exsistens, et sic supponitur quod probandum est; vel ad singulare quod exstat in re ipsa. Sed quum cognitio fiat per assimilationem, in quantum intelligibile unitur intellectui, oporteret quod id quod est rei, reciperetur in intellectu: quod improbatum est. Vel ex eo quod ex tali applicatione aliquid ponitur circa rem ipsam: et sic non sciretur nisi id quod circa rem ponitur. Quum ergo angeli non sint causæ naturarum rerum omnium quas cognoscunt, nec per hunc modum cognoscerent eas.
Dicendum est itaque, quod eadem est ratio in Deo et angelis, cognoscendi universalia et singularia: hoc modo. Oportet namque in illa virtute quæ cognoscit singularia, esse similitudinem eorum etiam quoad conditiones individuales. In mente porro artificis necesse est esse formam operis secundum totum id quod ab artifice habet: ideo domificator per artem suam cognoscit formam domus quam inducit in materiam; non autem hanc domum vel illam, nisi per sensum: quoniam ipse materiam domus non causat. Sed Deus nedum formæ, sed et materiæ, quæ est individuationis principium, causa est.
Unde idea in mente divina, est similitudo quoad utrumque, scilicet formam atque materiam: et sic per eam habetur de rebus particularibus determinata cognitio. Formæ autem quæ sunt in mente angelica, similes sunt formis divinæ mentis, tanquam ab eis immediate exemplariterque deductæ: et sic sunt similitudines rerum etiam quoad materiales dispositiones individuantes, quia sunt similitudines entium prout a Deo deducta et facta sunt.
Si dixeris, Quum individua sint infinita, quomodo sciuntur ab angelo? Rursus, quum sint contingentia futura, non videntur posse nisi a Deo agnosci. — Respondendum ad primum, quod quo fuerit angelus altior, eo plura una specie unoque actu intelligit; et species illa efficitur propria huic vel illi per respectum ad hoc vel ad illud, sicut ideæ in mente divina. Ad secundum dicendum, quod angeli per species sibi connatas, cognoscunt causas habentes ordinem in natura, et quidquid in causis illis est determinate, vel simpliciter aut frequenter. Et quoniam futura contingentia non sunt determinata in causis illis, sed facta determinatione causarum, efficiuntur actualiter præsentia; ideo eorum, dum futura sunt, cognitionem non habent.
Chapter 24 of 144