Articulus 5
Utrum mundus sit ab æterno.
DE inceptione et æternitate mundi, diversæ positiones fuerunt et sunt, tam philosophorum quam theologorum. Aristoteles namque Platonem sæpe reprobare nisus est, eo quod posuit mundum ex præjacenti et inordinata materia factum. Tria quippe posuit rerum principia, Deum, exemplar, materiam; et neque materiam neque exemplar a Deo esse habere, sed Deum secundum exemplaris intuitum cuncta ad ordinem redegisse. Hoc ergo modo Aristoteles, et etiam Magister Sententiarum, referunt positionem Platonis;1 sed utique non plene, nec ad mentem Platonis referunt eam, sed solum sicut verba ejus sonant. Sciendum ergo, quia ut Boetius ait, tam Plato quam Aristoteles mundum posuit ab æterno. Dicit enim Proclus Platonicus:2 Totus mundus ab intellectu substantiam habet. Thomas etiam super secundum Sententiarum refert positionem Platonis sicut Magister in littera; sed alibi eamdem verius atque subtilius resolvit et narrat. Sed dimitto talia hic, quia festino. Aristoteles quoque dixit totam naturam universi, et omnium rerum esse, a Deo fluxisse, sed ab æterno. Denique, ad probandum æternitatem mundi, multas rationes induxit, quas ipse bene scivit non esse demonstrativas.
Omnes autem theologi mundum de novo cum tempore incepisse fatentur. Et adjiciunt quidam, non potuisse Deum mundum ab æterno fecisse, non propter suam insufficientiam, sed rerum incapacitatem. Et hi dicunt demonstrari posse, mundum de novo incepisse. Alii dicunt oppositum, scilicet neutrum demonstrari posse, nec æternitatem mundi nec novitatem ejus. Et hoc Aristoteli magis consonat, dicenti quod problema de æternitate mundi, est neutrum, id est ad utramque partem probabile. Hæc quoque positio in auctoritate Gregorii se fundat, dicentis quamdam prophetiam esse de præterito, ut quod Moyses ait:3 In principio creavit Deus cœlum et terram. Sic ergo non nisi per revelationem constat novitas mundi. Sed et rationes aliorum, quibus se demonstrare opinantur mundum ex tempore factum, non sunt veræ demonstrationes: cujus signum est, quod eædem rationes a philosophis positæ sunt atque solutæ. Unde nec securum esset talibus rationibus tanquam demonstrationibus uti contra adversarios fidei: quia magis ad irrisionem quam confirmationem fidei facerent.
Omnes ergo qui vel æternitatem vel novitatem mundi demonstrare intendunt, errant ex hoc, quia sic volunt judicare de primordiali institutione rerum quemadmodum esse et fieri vident in ordinibus rerum jam institutis: ut quia jam res non producuntur sine transmutatione, vel quia causa duratione præcedit effectum, etiam sic fuerit ab initio. Hoc autem erroneum est: quoniam natura rei variatur secundum quod est in suo primo fieri, exiens a prima causa, et prout est illa in esse perfecto. Unde si quis vellet conformiter judicare de homine nato et homine in utero exsistente, erraret: sicut refert Rabbi Moyses de puero quodam, qui quum mortua matre, paucorum mensium exsistens, ad insulam quamdam delatus fuisset et in ea nutritus, ad annos discretionis solitarius pervenit. Quadam ergo die quæsivit a quodam, si homines facti essent, et quomodo. Quum ergo ille puero ordinem nativitatis humanæ asseruisset, objecit puer hoc esse impossibile, quia homo nec per diem unam vivere potest, nisi respiret, et comedat, et superflua egerat, et ergo per novem menses nequaquam sine talibus in utero esse potuisset, aut per tam angustam portam exire.
Considerandum est igitur, quia Creator rerum, est agens incommutabile, simplex et liberum. Itaque, quia liberum est, omnia secundum propositum voluntatis suæ agit;4 et quoniam incommutabile, hoc suum propositum invariabile est atque æternum. Insuper, quum sit simplex, non distinguuntur in eo natura, voluntas et actio. Sic ergo a voluntate æterna profluit operatio recens sine mutatione agentis: quoniam sicut universa simul Deus intelligit, sic cuncta quæ acturus est, ab æterno, invariabili dispositione instituit, et infallibili intuitu præagnovit. Agens autem naturale, et omne id in quo diversificatur actio ab agente, nil sine propria mutatione de novo producit, quia de potentia et otio procedit in actum: sed hoc a Deo longe est.
Advertendum est autem, quod in libro de Substantia orbis Commentator ait: Aristoteles nunquam intendit, quod Deus esset causa motus cœli tantum, sed etiam quod esset causa substantiæ ejus. Nam quum sit finitæ virtutis (quia corpus est), indiget alio quodam agente infinitæ virtutis, a quo dependeat, et a quo perpetuitatem motus et esse sortiatur.
Porro, ut Thomas dicit, res ab æterno non fuerunt nisi in manu seu potestate Dei; et postea aperta Dei manu clave amoris, prodierunt in esse: quia (ut Dionysius ait) divinus amor non sinebat Deum sine germine esse.5
Denique, ut Rabbi Moyses ait, facillima via ostendendi Deum esse, et ab ipso omnia processisse, est ex suppositione novitatis mundi:6 et ideo in lege statutum est, ut septimo die festum agerent, in quo mundus consummatus est, ut per novitatem mundi, semper in Dei cognitione permanerent.
Footnotes
Chapter 6 of 144