Skip to the text

Articulus 10

An anima rationalis corpori naturaliter unibilis sit.

ASSIGNAT denique Magister in littera tres rationes unionis animæ rationalis ad corpus :1 quæ tamen omnes sunt ex parte finis. Una est ex parte agentis : et sic dicit, quod Deus univit animam corpori propter suam bonitatem. Secunda ratio est ex parte operis, scilicet participatio divinæ similitudinis : et sic conjuncta est anima corpori ut ex unione tam distantium naturarum, scilicet spiritus et carnis, daretur exemplum futuræ unionis quæ erit spiritus creati cum increato Spiritu; et hæc attenditur secundum esse animæ. Alia et tertia ratio, est participatio divinæ bonitatis secundum operationem : et ita unita est anima corpori propter suum meritum.

Porro, quum divinæ sapientiæ sit cuncta ordinate producere, sintque aliqua pure spiritualia, aliqua omnino corporalia, decuit et esse medium ex spirituali corporalique constans : et hoc est homo. Præterea, quum intellectus possibilis sit in principio sui tanquam tabula rasa, corpori naturaliter unibilis est.

Sciendum tamen est, quod proportio aliquorum dupliciter valet intelligi : vel secundum esse ac proprietates naturæ, et sic corpus et anima valde distant; vel secundum ordinem potentiæ ad proprios actus, et sic propinquissima ac naturalissima est convenientia animæ et corporis.2

Plato autem (ut refert Gregorius Nyssenus) dixit animam esse in corpore quemadmodum est motor in mobili, et nauta in navi. Sed hoc vanum est, quia sic anima et corpus non fierent vere unum.

Est autem corpus humanum maxime cœliforme (quia temperatissimum, secundum Avicennam), quoniam anima est nobilissima forma. Ait enim Aristoteles, quod rationalis anima est finis omnium formarum naturalium et ultimate intenta a natura.

Footnotes

  1. Sent. II, dist. 1 K. ↩

  2. Hebr. i, 14. ↩

Chapter 11 of 144