Articulus 3
An soli Deo conveniat creatio.
QUEMADMODUM jam tactum est, de ratione creationis est, ut nihil præsupponat, seu nihil ei præexsistat. Hoc autem dupliciter intelligi potest. Primo, ex parte creantis : et sic illa actio dicitur creatio, quæ non fundatur super actionem causæ prioris. Et palam est, quod sic dicta creatio, non nisi primæ causæ convenire possit. Omnis namque causa secunda agit in virtute causæ primæ, et innititur actioni illius, sicut auctor libri Causarum ait. Secundo intelligi potest ex parte creati : et sic illud creatur cujus nihil præexsistit in re. Sic autem, esse dicitur proprie creari, quia nihil est eo prius. Et ideo ait auctor libri Causarum : Prima rerum creatarum est esse. Sic quoque creationem sumendo, secundum Avicennam et quosdam philosophos, scilicet auctorem libri Causarum et Algazelem, causis secundis convenit. Dicunt enim unam intelligentiam creatam ab alia : quod tamen hæreticum est, et forte rationi non consonum.
Sciendum ergo, quod quidam secundo modo de creatione loquendo, dicunt eam rei creatæ non esse communicabilem, eo quod creatio sit effectus infinitæ potentiæ : quia distantia non esse ab esse, infinita est. — Alii vero, sicut Magister Sententiarum, dicunt oppositum. Dicunt enim causam secundam in virtute causæ primæ posse creare, licet hæc potestas causæ creatæ data non sit.1 Et huic opinioni Magistri consentit hic Thomas. Verumtamen alibi reprobat positionem hanc, et primæ assentit.2 Et hoc mihi rationabilius videtur. Sicut enim causa secunda nullo modo est capax infinitæ potentiæ, sic neque ut creet aliquid aliquo modo. Ideoque Damascenus cum zelo loquens : Imitantur, inquit, patrem suum diabolum, qui angelos creare dicunt.
Elucescit itaque, quia sicut operatio artis fundatur in actione naturæ, quoniam natura præbet arti materiam; sic actio naturæ fundatur in operatione primi creantis, in quantum præstat naturæ materiam. Soli quippe Deo competit totam rei substantiam producere. Nam solo intellectu efficit rem : subest enim ei, quum voluerit, posse.3
Footnotes
Chapter 4 of 144