Skip to the text

Articulus 25

De hoc, si angeli in gratia creati non sunt, an tunc ante peccatum amabant Deum supra se et plus quam omnia.

DISTINGUUNT quidam dilectionem, ut sit una amicitiæ, cujus actus est amor rei habitæ; alia concupiscentiæ, et est appetitus rei non habitæ. Est ergo dilectio concupiscentiæ, dum quis desiderat aliquid concupiscendum quod est sibi bonum aliquo modo: et tali dilectione dicunt isti, angelum in statu naturalium Deum plus dilexisse quam se ipsum, quia hoc erat ei delectabilius. Porro, dilectio amicitiæ est, qua quis similitudinem ejus quod in se habet, in alio diligit, sicut unus virtuosus alium amat: et sic asserunt, quod angelus se plus diligebat, quia intensius volebat sibi suum bonum, scilicet creatum, quam Deo bonum increatum.

Sed positio ista non videtur idonea. Nam in dilectione amicitiæ, quamvis sint amanti annexæ delectatio atque utilitas, oculus tamen amantis ad has non respicit, sed ad bonum amatum: et ideo ipsum præponderat in corde amantis omnibus utilitatibus et delectationibus quæ consequentur ex amato. Sed nullum bonum erat in angelo, nisi ex ipso amato, scilicet Deo. Ergo illud plus quam se diligebat. Præterea, Deum super omnia esse amandum, est legis naturalis: ergo hoc in mente angeli clarius scriptum erat quam in mente hominis : non ergo potuit sine peccato omitti. Amplius, angeli in statu innocentiæ vel amabant Deum ut utentes, vel ut fruentes. Si primum, hoc est perversum; si secundum, habetur propositum : quia frui est alicui inhærere amore propter se ipsum. Hæc est ergo responsio Thomæ. — Verumtamen Bernardus testatur, quod natura est semper in se curva; et Avicenna in sua Metaphysica, quod nulla actio creaturæ est pure liberalis, nisi solius Dei : quia omnem actionem creaturæ consequitur aliquod commodum ejus. Item, Deum plus quam se diligere, non videtur esse nisi actus caritatis gratia informatæ. Sed hæc et similia solvit Thomas, prout ipsi videtur.

Chapter 26 of 144