Articulus 4
An causis creatis conveniat productio alicujus veræ essentiæ.
EX præinductis jam constat creationem soli Deo competere. Utrum vero rei creatæ competere possit, aliquid producere, seu propriam operationem habere, nunc contemplandum est.
Sciendum igitur, de hac quæstione diversas fuisse opiniones. Quidam enim, ut Avicebron in libro Fontis vitæ, subtraxerunt rebus naturalibus proprias operationes. Unde secundum eos, ignis non calefacit, sed virtus separatæ substantiæ per ignem. Itaque quidam dixerunt, Deum immediate cuncta efficere, auferentes rebus operationes connaturales. Sed hæc positio nedum rationi et Aristoteli, sed ipsi quoque experientiæ contradicit : et ideo secundum Averroem, stulta est. — Alii, ut Avicenna, qui dixerunt ab uno simplici et invariabili, immediate non nisi unum posse produci, eo quod idem in quantum idem, natum sit facere idem, secundum Aristotelem, dixerunt unam dumtaxat intelligentiam a Deo creatam, et a secunda tertiam, et ita deinceps. Hæc autem positio, secundum præhabita, fidei et rationi est dissona. Agens enim per intellectum, plurium est simul causa, sicut diversa simul intelligit secundum ordinem sapientiæ suæ.
Est ergo positio tertia vera, quod rebus creatis competant propriæ operationes et actiones connaturales : non tamen nisi in virtute primi principii. Omnium ergo quæ sine motu vel generatione facta sunt, utputa quæ per creationem in esse processerunt, solus Deus est immediata et proxima causa. Horum autem quædam sine mutatione seu generatione esse cœperunt, propter naturæ suæ simplicitatem, ut substantiæ immateriales. Nihil enim generari potest, si materia careat. Unde nec anima rationalis generabilis est, quia ad corpus non semper dependet. Aliæ autem formæ per accidens generantur, quia inseparabiles sunt. Per se vero compositum atque subsistens, generabile est. Secundo, corpora cœlestia ingenerabilia sunt, quia a contrarietate aliena sunt: generatio enim ex contrario est. Tertio, prima individua specierum ingenerabilia sunt, quoniam generatio est a simili secundum speciem: et ideo esse talium immediate per creationem derivatum est. Eorum igitur quæ per motum et generationem fiunt, causa creata potest esse efficiens: vel univoca, ut homo hominis, quando scilicet simile producit simile secundum speciem; vel æquivoca, ut sol est causa rerum naturalium, quæ specie differunt. Verumtamen, in omnibus his est Deus intimior causa omni agente secundo: nam ipse dat atque conservat esse in rebus. Aliæ autem causæ sunt quasi determinantes ipsum esse ad certam speciem. Unde virtus divina est sicut conjungens et moderans causam secundam cum suo effectu: ideoque Deus est universale et illimitatum rerum principium.
Chapter 5 of 144