Articulus 16
Utrum in angelis sit materia.
TRIPLEX invenitur positio circa præsentem materiam. Quidam enim, ut Avicebron et eum sequentes, in omni natura creata ponunt materiam. Secunda est positio Avicennæ, quod in omnibus corporibus est materia unius rationis. Tertia est Averrois et Rabbi Moysis, quod corpora cœlestia non communicant in materia cum elementis ac elementatis : et hæc videtur Thomæ rationabilior et Aristoteli conformior.
Quod autem non sit in angelis materia, primo patet ex ratione intellectualitatis. Materia quippe non recipit formam in quantum est forma, sed ut est hæc : et ideo forma exsistens in materia, non est intellecta nisi in potentia, quia cognitio est formæ in quantum est forma. Si ergo intellectus sit materialis, forma exsistens in eo non erit intellecta in actu, nec per eam intelligeret. Hujus etiam signum est, quod res non fit actu intelligibilis, nisi per abstractionem a materia. Secundo patet idem ratione incorporeitatis : nam incorporeitas repugnat materiæ. Materia enim secundum se nullam diversitatem habet. Oportet ergo antequam in diversis inveniatur, ut primo habeat id per quod possit esse in diversis. Hoc autem est quantitas, sine qua nulla potest esse in materia diversitas, quum diversitas præsupponat partes. Quum ergo sint angeli incorporei, sunt et immateriales : et ideo dicit Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod angeli intelliguntur immateriales et incorporales ; et Boetius in libro de Duabus naturis Christi, quod natura incorporeæ substantiæ non innititur fundamento materiæ.
Est tamen in angelo compositio ex actu et potentia, seu ex quo est, et quod est. Solus nempe Deus est ipsum suum esse. In aliis diversificantur esse et quidditas. Materialium autem quidditas etiam composita est : et ideo quia in talibus quidditas dependet ex partibus, ipsa quidditas non subsistit in esse quod sibi acquiritur, sed compositum seu suppositum. In separatis autem quidditas ipsa quum sit simplex, subsistit in suo esse : et quia recipit illud ab alio, ipsa est quod est, et potentia ; et esse ejus, est quo est, et actus.
Chapter 17 of 144