Articulus 17
De personalitate angelorum.
EST porro, secundum magistros, persona hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente ; secundum Boetium autem, rationalis naturæ individua subsistentia. Unde patet angelum esse personam : aliter tamen quam homo. Quod patet, si tria pensemus quæ sunt de ratione personæ, scilicet : subsistere, ratiocinari, individuum esse. Homo nempe in partibus ex quibus constat, subsistit ; angelus, in sua simplici natura. Ratiocinatur homo per discursum ; angelus per simplicem intuitum intelligit. Individuatur homo per materiam ; natura vero angelica ex se determinata est, non innitens neque egens fulcimento materiæ. Eminentiori itaque modo convenit personalitas angelo quam homini. Deo quoque eminentissime convenit : quia (sicut ait auctor libri Causarum) prima causa est de se maxime hæc ; et individuatio ejus, est pura bonitas ejus ; et subsistentia ejus non penitus eget ; ejus etiam intellectualitas sincerissima est, atque simpliciter ac infinite perfecta.
Chapter 18 of 144