Skip to the text

Articulus 15

An cœlum empyreum influentiam habeat supra alia corpora.

EX quo, juxta præinducta, cœlum empyreum ordinatur ad statum gloriæ, qui omnino alius est a statu generationis et corruptionis, qui competit viæ, non est ejusdem ordinis cum corporibus aliis : ideoque non habet influentiam in alia corpora. Item, corpori non competit imprimere in aliud nisi per motum : unde in libro de Causis dicitur, quod anima differt ab intelligentia, quia non imprimit in res nisi per motum. Empyreum autem immobile est. Non tamen negatur quin Deus potuerit ei vim influxivam dedisse sine motu; sed hoc nec ratione nec auctoritate ostenditur, et ideo tenendum non est. Non enim in talibus quæritur, quid Deus possit per miraculum, sed quid conveniat rerum naturis, secundum Augustinum super Genesim.

Unde patet, quod cœlum empyreum non est locus sphæræ mobilis, nisi per accidens : quia secundum Averroem quarto Physicorum, corpus circulariter mobile, non eget loco extrinseco conservante vel continente, nec dependet ab eo nisi in quantum revolvitur motu ipsius. — Rursus, quum lux cœli empyrei non sit per modum fulgoris radiantis in alia corpora, ideo neque per lumen suum influentiam habet, præsertim quum influentia lucis præsupponat motum.

Chapter 16 of 144