Skip to the text

Articulus 8

Quod creaturæ sunt propter Dei bonitatem participandam factæ.

QUONIAM bonum et finis coincidunt, ideo sicut divina bonitas est summum bonum, sic est omnium rerum ultimus finis: quia in hoc consistit cujuslibet entis summa perfectio, secundum Dionysium, ut divinæ bonitati secundum possibilitatem suam conformetur, aliquam scilicet participationem ejus acquirens.1

Denique, consimilis est proportionis agentis et finis, et formæ atque materiæ. Sicut enim diversæ formæ diversas requirunt materias sibi proportionatas, sic secundum diversitatem agentium, est differentia finium. Agentium autem quoddam est univocum, quod scilicet effectui suo proportionatum est, idem secundum speciem producens: sicut ignis generat ignem, et domus quæ est in artificis mente, est causa formæ domus in materia, secundum Philosophum septimo Metaphysicæ. Et talis agentis finis non excedit id quod est ad finem, sed recipitur sicut perfectio in eo cujus est finis: sicut ignis generatus, recipit formam et veram similitudinem ignis generantis; et sanitas fit in eo circa quem operatur ars medici. Aliud vero est agens æquivocum et excedens. Et hujus agentis effectus non recipit similitudinem seu formam suæ causæ secundum eamdem rationem: sicut sol dicitur causa caloris, quamvis soli calor non insit formaliter, sed causaliter. Et tale agens est Deus. Hujusmodi quoque agentis finis excedit capacitatem effectus, neque recipitur in effectu ut inhærens perfectio, sed fit in re quædam ipsius similitudo. Sicque divina bonitas est finis rerum, prout utcumque participari potest a rebus : quia omnis natura tendit naturaliter in bonum aliquod, quod est divinæ bonitatis imitatio quædam. Verumtamen, bonitas Dei singulari modo rationalis creaturæ finis est : quia est objectum felicitatis ejus, prout ab ea videri potest atque amari. Operatio etiam dicitur finis ejus, in quantum per eam conjungitur ultimo suo fini, vel per eam Deo amplius assimilatur : et sic sunt ejusdem multi fines subordinati.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 9 of 144