Skip to the text

Articulus 6

De expositione ejus quod in principio Genesis scriptum est: In principio creavit Deus cœlum et terram.

DENIQUE, hoc quod Scriptura ait, In principio creavit Deus cœlum et terram, tripliciter exponitur ab Ambrosio in Hexaemeron.1 Primo, In principio, id est in Filio; secundo, In principio, id est initio temporis; tertio, In principio, id est ante omnia. Pater enim fecit omnia in Filio, quia Filius est ars et sapientia Patris, et exemplar omnis rei creatæ. Unde esse in, potest dupliciter exponi: vel sicut in continente et salvante, et sic appropriatur Spiritui Sancto, cui appropriata est bonitas; vel sicut in ratione exemplari, et sic convenit Filio.

Sciendum est autem, quod secundum illos qui omnia asserunt simul facta in materia et forma, omnia facta sunt in principio temporis quod est mensura motus primi mobilis: non quod tempus creationem mensuret, quæ instantanea erat; sed quia simul condita sunt tempus et rerum species. Secundum alios autem Sanctos, qui ponunt rerum factam distinctionem secundum intervalla dierum, non potest intelligi de tempore quod est mensura primi motus (quia secundum eos, firmamentum secunda die factum est), sed de tempore quod est mensura illius vicissitudinis qua esse mundi succedit ad ejus non esse. Vel secundum alios, sumitur tempus pro ævo. — Item, per cœlum intelligenda est natura etiam angelica; et per terram, omnis generabilium et corruptibilium consistentia.

Footnotes

  1. Gen. 1, 1. ↩

Chapter 7 of 144