Articulus 14
An cœlum empyreum sit corpus.1
ESSE insuper cœlum empyreum, ratione investigari non potest : quia quidquid per rationem de cœlo cognoscitur, per visum vel motum scitur. Sed nec visui nec motui cœlum hoc subjacet, ut dicit Magister.2 Sed hoc cœlum esse, per auctoritatem habetur. Dicitur autem intellectuale, non quia non sit corpus, sed quia per intellectum, non per sensum, agnoscitur. Et est principaliter institutum ut sit habitatio Beatorum : magis tamen propter homines quorum corpora glorificabuntur, quam propter angelos, qui loco non indigent. Est tamen cœlum empyreum locus contemplationis, non propter necessitatem, sed congruitatem, sicut et ecclesia dicitur locus orationis.
Quum autem unumquodque sortiatur nomen et qualitatem a fine, oportet conditiones hujus cœli accipi secundum exigentiam status Beatorum : et quoniam Beati sunt in plena divinæ lucis, quietis et æternitatis participatione, ideo necesse est cœlum empyreum totum esse lucidum, immobile et incorruptibile. Sciendum est tamen, quod cœlum empyreum non dicitur lucidum quasi radios fundat sensu perceptibiles. Talis namque luciditatis causa, est congregatio partium diaphani, sicut in crystallo, ut Avicenna et Averroes dicunt : unde secundum philosophos, ignis in propria sphæra non lucet. Sed dicitur cœlum lucidum, quia naturam lucis in se habet : est enim maxime formale.
Si autem quis dicat, quod cœlum empyreum, quum sit corpus quantum et naturale, erit et mobile : quia natura est principium motus. — Et rursus, quum sit in cœlo futura laus vocalis, est ad minus divisibile per densitatem et raritatem : aliter in eo vox formari non posset, ut in aere patet.
Respondendum ad primum, quod naturale dicitur dupliciter. Vel prout distinguitur contra ens rationis : et sic omne quod habet naturam veram et esse in re, dicitur naturale; sic etiam cœlum empyreum est ens naturale. Secundo dicitur naturale, prout naturale distinguitur contra ens divinum : et sic non est naturale.
Et quoniam ordinatum est ad gloriam Beatorum, habet ad hoc determinatam materiam atque naturam, et ideo non est mobile. — Ad secundum dicendum, quod de hoc sunt opiniones. Illi tamen qui dicunt ibi laudem futuram, ponunt in pulmone et instrumentis vocalibus aerem esse, et per illum posse vocem formari : nam ad formationem vocis, non requiritur expulsio et attractio aeris. Sed hoc non videtur sufficere, quia sic non posset deferri vox illa ad alios. Sed ad hoc dicunt, quod species ibi deferentur secundum esse spirituale tantum: et sic non requiretur confractio aeris, vel motus in medio aut condensatio. Vel dici potest (ut Thomas dicit), quod ibi erit confractio cœli empyrei; nec tamen hoc erit ei ignobilitas, quia erit instrumentum linguæ glorificatæ, et materia laudis divinæ. Neque igitur est generabile ac corruptibile, quoniam densum et rarum æquivoce dicuntur de illo corpore et inferioribus istis. Sic et astrologi ponunt inter duas sphæras quæ scindi non possunt, esse aliquod spatium repletum corpore divisibili : in quo spatio est motus planetarum secundum motum epicycli. Et per hoc patet quomodo sit ibi motus futurus corporum gloriosorum. Vel potest dici, quod per miraculum sit ibi penetratio dimensionum. Quid tamen de istis verum sit, incertum est, quia nec fide habetur nec ratione ostenditur.
Footnotes
Chapter 15 of 144