Articulus 20
Quando primo factus sit angelus malus.
QUORUMDAM erat positio, angelos a Deo malos creatos. Sed hoc hæreticum est, et contra rationem. Ideo alii dixerunt, angelum in primo creationis suæ instanti factum malum : non a Deo, sed a propria voluntate. Sed positio ista falsa est : cujus rationem quidam assignant, eo quod duarum operationum se consequentium non potest esse idem terminus : et sic operatio angeli et creatio ejus, ad quam operatio ejus consequitur, non possunt habere idem instans in quo terminetur ejus creatio, et in quo primo sit malus, quod est terminus operationis. Sed ratio hæc non videtur cogens : quia quum operatio angeli non sit continua, sed instantanea, non differt ejus terminus a suo principio; et ideo sicut principium, sic et terminus ejus potest simul esse cum termino creationis. Nec oportet quod apprehensio præcedat actum voluntatis, nisi ordine naturæ, quia de eodem potest simul esse cognitio et voluntas. Nec oportet collationem præcedere de appetendo, quum angelus non sit inquisitivus aut collativus.
Ideo aliter dicendum, quod quum voluntas sequatur apprehensionem intellectus, voluntas æstimati boni quæ erronea est atque culpabilis, non potest in angelo immediate sequi primam apprehensionem intellectus : quia illa est necessario veri boni, et non verisimilis vel apparentis boni. Nam secundum Augustinum in libro Contra academicos, nil potest judicari verisimiliter bonum, nisi bonum sit cognitum: et sic appetitus apparentis boni, consequitur considerationem verisimilis boni. Sed impossibile est intellectum creatum simul plura intelligere: et ideo angeli facti sunt boni, et erant aliquando boni, et sponte facti sunt mali.
Denique, assignabile est ultimum instans in quo angelus erat bonus, et primum in quo factus est malus. Nec tamen inter ea est tempus medium: quia in angelis non est tempus continuum, sed discretum; et sunt illi diversa nunc immediata et proxima.
Chapter 21 of 144