Articulus 21
An angelus cognoscat res per suam essentiam.
DIONYSIUS quarto capitulo de Divinis nominibus ait: Angeli illuminantur per formas scibiles rerum et rationes. Et auctor libri Causarum: Intelligentia, inquit, est plena formis. Unde elucescit, quod non nisi per formas intelligibiles angeli res agnoscant, non per suam essentiam. Est quippe intellectus angelicus inter divinum et humanum medius. In Deo autem similitudo rerum est ipsa ejus essentia, quæ omnium efficiens et exemplaris causa est. In homine vero, aliud est ab intellectu species rei intellectæ, et est accepta a rebus. In angelo itaque, aliud quidem est species ab intellectu; sed a rebus accepta non est. Nam sicut septimo capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, ex rebus divisibilibus non congregant angeli formas neque notitiam; sed a Deo influxæ sunt eis species, quæ sunt perfectiones intellectus ipsorum: quod quomodo sit, Commentator undecimo Metaphysicæ docet. Dicit enim, quod secundum ordinem simplicitatis in substantiis separatis, est in eis ordo distantiæ speciei intelligibilis ab intellectu. Unde in his in quibus est plus de admixtione potentiæ, est major talis distantia. Nec potest intellectus in quo est potentia actui mixta, intelligere, nisi perficiatur a quodam extrinseco quod est purus actus. Ideo ait auctor libri Causarum, quod sicut in natura inferiori multiplicantur singularia, sic in intelligentiis species intelligibiles: quia utrobique causa multiplicationis est potentia.
Dicit autem Philosophus tertio de Anima, quod anima est species specierum: quia videlicet efficit species per abstractionem actu intelligibiles. Dionysius etiam quinto capitulo de Divinis nominibus dicit, quod nobiliora in entibus sunt inferiorum exemplaria: quia scilicet inferiora fiunt in umbra superiorum secundum exigentiam ordinis universi. Non tamen essentia intelligentiæ est perfectum exemplar inferiorum: quia non est causa neque exemplar totius quod est in re, scilicet materiæ et formæ, nisi per hoc quod potentia sua completur vel perficitur.
Porro, quum cognitio fiat per quamdam assimilationem, secundum Aristotelem, oportet ut semper species intelligibilis assimiletur intellecto. Hoc vero dupliciter accidit, utputa: quia unum est causa alterius, similitudinem suam ei imprimens; et sic inter intellectum divinum et humanum ac res intellectas est similitudo: econtrario tamen, quia divinus intellectus imprimit rei formam per quam assimilatur, intellectus autem noster hanc recipit. Secundo contingit hoc, quia intellectus superior influit inferiori formas quibus assimiletur rebus.
Chapter 22 of 144