Articulus 24
Inquisitio an angeli plura simul actu intelligant.
AUGUSTINUS nos docet, quod Deus spiritualem creaturam moveat per tempus: quod aliud non est nisi per affectiones et conceptiones mutari; et sic non omnia simul intelligunt angeli.
Sciendum ergo, quod angeli et Sancti in patria cognoscunt res dupliciter, scilicet: in Verbo. Et sic secundum Augustinum, non sunt in eis cogitationes volubiles: quia sic omnia simul uno intuitu vident. Et hæc cognitio semper perseverat in eis, estque eorum felicitas. Secundo cognoscunt res per formas sibi connatas: et sic non intelligunt plura simul, nisi prout reducuntur ad unum: cujus rationem Algazel tradit. Nam oportet intellectum configurari actu per speciem quam intuetur, quam actu cognoscit, ut sic sit utriusque assimilatio. Sicut autem impossibile est corpus secundum eamdem partem diversimode figurari, sic nec intellectus potest simul diversis speciebus actualiter informari.
Chapter 25 of 144