Skip to the text

Articulus 26

Utrum angeli in principio suæ creationis erant beati;1 et an miseriam suam præsciebant.

FELICITAS mentis creatæ duplex est : naturalis videlicet, et supernaturalis. Et utraque essentialiter in Dei contemplatione consistit. Sed supernaturalis, est facie ad faciem, et per speciem ac divinam essentiam menti unitam : et in hac angeli creati non erant, quoniam de ratione veræ beatitudinis, est confirmatio status, secundum Boetium.2 In naturali autem felicitate conditi sunt. Quæ tamen Deo et angelis atque hominibus difformiter convenit. Deus enim per propriam essentiam se videt; angelus, per speciem acquisitam; homo, per visibilem creaturam. Primæ harum visioni similis est visio qua oculus videt lucem in pupilla exsistentem, sine specie media; secundæ, illa qua quis videt hominem per speciem ab ipso impressam. Tertiæ autem similatur visio qua quis videt aliquid per speciem ejus in speculo resultantem. Hæc proinde visio angeli naturalis, nec est per speciem neque per speculum in ænigmate, sed media : sicut de Adam in paradiso dicitur. Et de hac naturali beatitudine accipiendum est quod ait Augustinus, Angeli in beatitudine qua creati sunt perseverantes, non natura, sed gratia immutabiles facti sunt; et quod ait, angelos in principio cognovisse res in Verbo, quia et Verbum cognoverunt per similitudinem ejus eis influxam.

Denique certum est, quod lapsum suum non præsciverunt : quia sic pœna præcessisset culpam, et desperati ante peccatum fuissent. Verumtamen Bernardus fatetur, quod diabolus prævidit se habiturum principatum super malos, et ideo voluit locare in Aquilone solium suum.3 Sed dicendum, quod licet illud præviderit, non tamen prævidit media per quæ :4 sicut et Joseph præscivit se futurum dominum fratrum suorum, non tamen suam venditionem et incarcerationem ac alia. Sic diabolus nec certitudinali nec conjecturali notitia lapsum suum præscivit, sed solum posse se cadere : imo conjecturali certitudine præsumebat se non esse futurum miserum, quia ad beatitudinem se conditum scivit, et ad eam naturaliter inclinatum. Et per hoc auferebatur ab eo timor et dubitatio omnis. Unde non affligebatur ex incertitudine beatitudinis suæ, quum tamen secundum Gregorium, sit Sanctis magna causa doloris incertitudo suæ salutis. Nec decuit Deum eis, scilicet angelis, revelare futuram miseriam, ne pœna præcederet culpam, vel distinctio meritum. Sed et si eis revelasset, sive bonis sive malis, ipsi tamen non recepissent illud secundum certitudinem revelantis, sed secundum modum suum, scilicet ad cautelam sibi prædictum : quemadmodum Petrus verba Christi de sua negatione non accepit quasi certitudinaliter, sed tanquam ad comminationem sibi dicta.5

Footnotes

  1. Sent. II, dist. III. q. 4. ↩

  2. De Consolat. II. 1. metr. 1. ↩

  3. Is. xiv, 13. ↩

  4. Gen. xxxvii, 5-9. ↩

  5. Matth. xxvi, 31-35. ↩

Chapter 27 of 144