Skip to the text

Articulus 7

Quod Deo conveniat agere propter finem.

DUPLEX autem distinguitur finis. Est enim finis operis, id videlicet ad quod ordinatur opus ab agente, et dicitur ratio operis: sicut domificator congregat ligna et lapides, propter compositionem seu formam domus. Finis vero operantis est quem agens principaliter intendit, et est semper in agente; sed finis operis in alio esse potest, quemadmodum in ædificatore patet, qui ultimate ac principaliter intendit utilitatem aliquam, quæ ipsi ex constitutione domus provenit. Quia igitur opus Dei vanum esse non potest, in finem aliquem proprium unumquodque creatum ordinatum est: et hoc est finis operis.1 Ideo Psalmista ait: Numquid vane constituisti omnes filios hominum? Et secundo Metaphysicæ ait Philosophus: Omne agens per intellectum, agit propter finem. Quia autem finis operis ad finem semper reducitur operantis, ideo necesse est ut etiam assignetur finis Deo operanti: et hic est propria et immensa ejus bonitas, quia hæc sola in eo est.

Porro, propter bonitatem Dei finaliter agere, contingit dupliciter: vel propter desiderium ejus, et sic res creatæ agunt propter Dei bonitatem (desiderium namque, ut Augustinus ait, est rei non habitæ); vel propter amorem ejus, et sic convenit Deo: quia amor est rei habitæ. Deus enim bonitatem suam perfecte amat, et ideo diffundit eam. Sciendum est igitur, quod omne agens creatum, agit propter finem quo ipsum perficitur et cujus indiget; sed Deus non agit nisi propter se ipsum, sicut scriptum est:2 Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Nec ex hoc aliquod ei commodum evenit, sed rebus creatis. Et ideo ait Augustinus, quod in quantum Deus bonus est, nos sumus. Et Magister ait, quod Deus creavit res propter suam bonitatem et rerum utilitatem:3 in primo finem operantis, in altero finem operis insinuans.

Footnotes

  1. Ps. LXXXVIII, 48. ↩

  2. Prov. XVI, 4. ↩

  3. Sent. II, dist. I G. ↩

Chapter 8 of 144