Skip to the text

Articulus 27

An angeli sint in gratia conditi.

QUEMADMODUM quidam theologorum putant omnia simul secundum species ab exordio distincta, non per prius aut posterius temporis, alii vero successionem ponunt dierum : sic quidam ponunt angelos creatos in gratia, et ii primæ opinioni concordant; alii autem ponunt eos in solis naturalibus factos, et ii secundæ positioni viciniores sunt. Verumtamen, quum principium creationis rerum ex sola Dei voluntate dependeat, certo sciri non potest quæ harum positionum verior sit. Sed quoniam illi quæ ponit angelos in gratia conditos, plures Sanctorum auctoritates consonare videntur, ideo ei sine alterius præjudicio consentiendum videtur. Augustinus quippe ait : Deus simul est condens naturam et largiens gratiam. B Item Osee tertio dicit Glossa : Dæmones in magna pinguedine Spiritus Sancti creati sunt.1 Quod de gratia dictum videtur. Sunt tamen quædam auctoritates Augustini, quæ ad oppositum sonare videntur. Dicit enim, quod per cœlum quod primo factum dicitur, intelligitur informis spiritualis natura, sicut in se potest subsistere, non conversa ad Creatorem. Sed hoc de prioritate naturæ, non temporis, accipendum est. Et diversæ sunt auctoritates ad utramque partem : quæ varie exponuntur a defendentibus opiniones suas.

Footnotes

  1. Osee III, 1. ↩

Chapter 28 of 144