Skip to the text

Articulus 38

Quod ea quæ de incarnatione Filii Dei et excellentia sanctissimæ Mariæ asserimus, deitati non derogent.

DEUS qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati.1 Filiis hujus sæculi, perfidis hæreticis Judæis, Sarracenis, ac ceteris filiis perditionis a lumine fidei alienis, visum est Deo esse injuriosum, ac ejus excellentiæ, perfectioni et gloriæ derogare, quod dicimus Unigenitum Dei, verum Deum, temporaliter conceptum et natum ex muliere, jacuisse in ventre immunditiis naturalibus non carente, circumcisum, passum et crucifixum fuisse, atque tam viles denominationes sortitum, ac per materni uteri portam egressum. Hinc quidam hæretici, ut Ebion et Helvidius, negaverunt eam virginem esse. Alii, ut Cerinthus, Photinus, Dioscorus, asseruerunt eam non Deum, sed purum hominem peperisse. Alii finxerunt eam genuisse quidem deum, sed non verum Deum, ut Arius et Eunomius, affirmantes Christum esse puram creaturam, et tamen cœli ac terræ creatorem. Alii mentiti sunt eam non hominem verum sed phantasticum generasse, ut Manichæus. Alii blasphemantes, dixerunt Filium Dei nihil ex ipsa sumpsisse, sed per ipsam tanquam per aquæductum dumtaxat transisse, ut Valentinus.

Verum hos omnes damnat catholica fides. Et utique vitiosa fuerunt caligine excæcati, non intuentes sincere quid abhorreat, quid diligat Deus. Nonne ipse ubique vere est præsens, et omnia penetrat, et ipsas illabitur rerum essentias, estque intimior atque vicinior cunctis quam essentialis pars suo toti? Non ergo naturales immunditias materialesve sordes, sed vitiorum abhorret impuritates, spiritualesque maculas, gratiæ ac virtuti contrarias. Porro, carnem humanam rationi obedientem, castitate ornatam, virtuosorum actuum instrumentum, tanquam hostiam sanctam acceptat, et tanquam templum suum inhabitat, sicut ait Apostolus:2 An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti?3 Itemque: Glorificate (inquit) et portate Deum in corpore vestro. Videmus quantis miraculis mirificet et honoret Sanctorum reliquias. Si ita honorat mortua corpora, quantum adhuc animata, et sanctis exercitiis dedita, amat et veneratur? Ea vero quæ ex naturali institutione ac divina ordinatione habemus, non spernit; ac pure naturalia, seu corporaliter tantum immunda, non detestatur : imo, quo femina est sexu fragilior ac natura infirmior, eo si sancte, caste et spiritualiter vixerit, gloriosior est coram Deo, victoriosior, ac cœlesti sponso acceptior.

Munda igitur acie mentis intuenda sunt ista; et sacratissimam spiritualissimamque Mariam cum debita reverentia ac munditia contemplemur, mysteria quoque Christi. Vere namque dixit Apostolus : Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum mens et conscientia : confitentur se nosse Deum, factis autem negant.4

Præterea, sic Deum credimus incarnatum, et ex Virgine natum, atque in assumpta humanitate circumscriptum, ut deitatem ejus seu divinam naturam fateamur æternaliter invariabilem, invariatam, illimitatam, impassibilem, immortalem. Hinc nasci ex virgine, educari, crescere, pati, crucifigi, sepeliri, circumscribi, ac consimilia, competunt ipsi ratione naturæ assumptæ, absque injuria et derogatione, mutatione ac læsione propriæ deitatis et assumentis personæ in propria sua natura. Imo, in benedicta Verbi æterni incarnatione, in ejus mundissima ex illibatissima atque sanctissima Virgine nativitate, in ejus salutifera passione, infinita bonitas ejus, pietas, caritas, dignatio, liberalitas, omnipotentia, sapientia, justitia, ineffabiliter, pulcherrime, profundissime et evidentissime repræsentantur, relucent, commendantur, contemplarique valent, prout hoc supra est tactum, et alibi clarius demonstratum.5 Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

DE

DIGNITATE ET LAUDIBUS B. V. MARIÆ

Footnotes

  1. Ephes. 2, 4, 5. ↩

  2. 1 Cor. vi, 19. ↩

  3. Ibid. 20. ↩

  4. Tit. 1, 15, 16. ↩

  5. art. xv; cf. P. 34 C. ↩

Chapter 40 of 118