Skip to the text

Proœmium

DE VIRTUTIBUS GLORIOSISSIMÆ VIRGINIS MARIÆ.

UNA est columba mea, perfecta mea. Cant. vi, 8.

Ut optime sanctus affirmat Hieronymus, sicut comparatione Dei nullus est bonus, quantumlibet virtuosus, ita respectu Mariæ sanctissimæ nulla est perfecta, quantumlibet virtutibus prædita : imo, sicut luna et sidera ac planetæ in se pulchra ac splendida, comparatione solis occumbunt neque apparent ; sic virgines et feminæ multæ fuerunt eximiæ sanctitatis, et usque ad martyrii beatitudinem victoriosæ viriliterque egerunt, attamen per respectum ad electissimam Dei Matrem, imperfectæ consistunt.

Hinc ad insinuandam præclarissimam benedictissimæ virginis Mariæ excellentiam, sponsus cœlestis verbis jam ex Canticis allegatis præmisit : Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.1 In quibus verbis (ut super Cantica plenius scripsi) per reginas intelliguntur animæ virtuosæ, sanctæ, perfectæ :2 quæ ceteris eminent, sicut reginæ ancillis ; atque ad assiduos summi Regis amplexus purissimos introducuntur : propter quod reginæ non immerito nuncupantur ; et item, quoniam carni et concupiscentiis ac passionibus dominantur tam plene ut recte vocentur reginæ. Nihilo minus inter eas est ordo, secundum quod una est sanctior alia. Estque gloriosissima virgo Maria omnium earum regina, imperatrix, et incomparabilis domina ; et ceteræ velut pedisequæ ejus sunt, sicut ait Psalmista : Adducentur regi virgines post eam.3

Porro per concubinas intelliguntur animæ proficientium : quæ nondum sponso cœlesti tam familiares et puræ effectæ sunt ut reginæ dicantur, sed instar concubinarum minus principales exsistunt ; nec tam assidue ut reginæ cupitis ac mundis fruuntur amplexibus. Etenim in Scripturis concubinæ feruntur non solum fornicariæ et illegitimæ contorales, sed etiam secundariæ ac minus principales uxores : sicut in Genesi Bala et Zelpha interdum nuncupantur uxores, interdum concubinæ beati Jacob patriarchæ ; similiter Agar et Cetura, nunc uxores, interdum concubinæ sancti Abrahæ in Genesi nominantur.45

At vero per adolescentulas, animæ incipientium designantur: quæ instar adolescentularum adhuc lasciviæ sustinent motus, et leves sunt, nondum spirituales; attamen sponso superno per fidem gratiamque Baptismi et observationem Decalogi sunt conjunctæ. Quarum major est numerus, quemadmodum et proficientium major est numerus quam perfectorum. Etenim, quo aliqua sunt perfectiora ac eminentiora, tanto sunt in vita hac pauciora: et sicut in tota militanti Ecclesia unus est Pontifex summus, cui soli inest plenitudo ecclesiasticæ potestatis, cujus respectu alii prælati, quantumlibet excellentes, sunt subditi ac modicæ potestatis sive auctoritatis; ita in universa triumphanti Ecclesia, imo in tota electorum universitate, inter electas creaturas in esse creato subsistentes, una sola est perfecta et summa, Deo carissima, incomparabiliter magna, et super omnium angelicorum ordinum altitudines elevata, atque cœlesti propinquissima sponso. Hæc est piissima, purissima, dulcissima virgo Maria, æterno Patri comparentalis, Unigeniti Dei Mater, electissimum, mundissimum ac splendidissimum templum adorandi paracleti Spiritus Sancti. De cujus virtutibus in hac tertia parte hujus opusculi loqui, quamvis prorsus indignissimus, opto, confidens de ejus ineffabili pietate materna, ac misericordissima ope superna.

Footnotes

  1. Cant. vi, 7. ↩

  2. Cf. t. VII, p. 405 A' et s. 411 C' et a. ↩

  3. Ps. xliv, 15. ↩

  4. Ps. xvi, 3; xxv, 1, 6. ↩

  5. Gen. xxx, 4, 9, 26 ; xxxv, 22. ↩

Chapter 69 of 118