Proœmium
O PORTET semper orare et non deficere. Luc. XVIII, 1. Hæc sunt verba Christi. Quamvis Dominus et Salvator ad multos actus virtutum in Evangelio admonuerit suos discipulos, de nullo tamen actu virtuoso asseruit quod oporteat eum semper atque indeficienter exercere, nisi de oratione. Ex quo constat quod oratio sit universis hominibus valde specialiter opportuna, et quantum humanæ fragilitati possibile est, incessabiliter exercenda. Propter quod et sanctus Apostolus exhortatur: Sine intermissione orate. Incessanter namque indigemus auxilio Dei, protectione et conservatione ipsius, incremento quoque gratiæ ejus ac spirituali virtutum profectu, eo quod in via Dei non progredi neque proficere, sit regredi atque deficere. Denique in medio laqueorum jugiter ambulamus, et gravissimis innumerabilibusque periculis undique circumdati sumus: imo fortissimis, invidiosissimis, crudelissimis, indefessis et invisibilibus hostibus circumvallamur et impugnamur, quibus propriis viribus nequaquam resistere et prævalere valemus; qui indesinenter nil aliud moliuntur, nil aliud quærunt neque excogitant, quam ut omni gratia Dei nos privent, omni iniquitati involvant, æterna salute nos spolient, ac secum in infernalem nos trahant damnationem. Amplius, adversarium nostræ salutis ubique portamus nobiscum, utputa proprium corpus infectum et militans contra animam nostram; imo in corpore et anima tam proni sumus ad vitia, tam defectuosi ac fragiles, quod nisi indesinenter desuper adjuvemur ac roboremur, innumerabiles quotidie culpas incidimus cogitando, appetendo, loquendo, operando et omittendo. Hinc indigemus incessanter clamare ad Dominum, et viscera pietatis suæ immensæ cum omni anxietate, humilitate, diligentia et fervore sollicite implorare, quatenus sine cessatione nos adjuvare, tueri, roborare et confortare dignetur. Propterea unigenitus Filius Dei, virtus et sapientia Patris æterni, magni consilii angelus, id est nuntius, saluberrime ac sapientissime nos edocuit atque admonuit, dicens: « Oportet semper orare ». Et certe quod docuit verbo, præmonstravit exemplo: quoniam ipse in Evangelio legitur sæpissime exorasse, ut infra dicetur.
Quum ergo orare sit opus præcipuum et maxime necessarium, saluberrimum quoque, universorum concernens statum fidelium, expedit de ipsa oratione tractare et declarare quid sit oratio et qualiter sit orandum, atque de causis orandi, de loco et tempore orationis, et de effectibus, proprietatibus impedimentisque ejus, et de præparatione animi ad orandum, de speciebus quoque orationis et circumstantiis ejus. Præterea, quoniam oratio et laudatio sibi invicem sunt connexæ, imo et mixtæ, et una alteri acceptabilitatem efficaciamque largitur, juxta quod scriptum est, Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis salvus ero;1 idcirco et de laudatione divina et psalmodia in præsenti libello tractabitur.
Et quoniam, protestante divino Dionysio tertio de Divinis nominibus capitulo, ante omnia expedit ab oratione incipere, ita ut per orationem tradamus et uniamus nos Deo, sicque juvemur, dirigamur et illuminemur ab eo, tanquam totam spem nostram constituentes in ipso, sine quo nec ad momentum subsistere, nec aliquid virtuose ac meritorie cogitare, affectare, loqui aut agere possumus; idcirco et ego nunc de oratione et laude Dei scripturus, in primis invoco et imploro infinitam omnipotentis Dei clementiam, quatenus me in toto hoc opere benignissime adjuvare, dirigere, illuminare ac docere dignetur, ad laudem et gloriam majestatis ipsius.
DE ORATIONE¹
Footnotes
-
Ps. xvii, 4. ↩
Chapter 1 of 42