Skip to the text

Articulus 14

De magnis et præclaris effectibus orationis.

QUIDQUID orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis. Marc. XI, 24.

Quam potens et efficax sit oratio, copiosissime docet Scriptura. Ipsa namque sancta oratio iræ Dei resistit, divinam justitiam placat, et Omnipotentem vincere et ligare videtur, ut supra habetur.1 Oratio miraculosos effectus produxit: abundantissimam aquam de petra eduxit, plagas Ægypti fecit cessare, Rubrum divisit mare, manna de cœlo obtinuit, angelicum ac divinum ducatum et comitatum promeruit, muros Jerichontinos prostravit, Amalec ac ejus exercitum superavit.2345 Oratione obtinuit David divina oracula, responsa angelica, triumphos in præliis, veniam in peccatis, percutientem angelum fecit cessare.6 Oratio Sanctorum suscitavit defunctos, mundavit leprosos, paralyticosque erexit, atque a nativitate cæcos, surdos, claudos, mutos, fecit videntes, audientes, gradientes, loquentes.7 Oratio fecit solem et lunam in cœlo immobiliter spatio diei unius stare, imo et retrocedere solem.89 Omnia elementa et mixta ac bruta orationi cesserunt, subjecta fuerunt et obedisse noscuntur.

Oratio ab invisibilibus et visibilibus hostibus eripit et tuetur; in omni necessitate, tribulatione et angustia opem meretur, et in omni tentatione sortitur victoriam; in conversatione directionem acquirit divinam. Oratio inimicos Dei ac impios facit ejusdem amicos et justos; mentem purificat, virtutibus replet, spirituali profectu ac meritis ditat, Deo conjungit. Oratio angelorum apparitionem sensibilem, gratiosam allocutionem, informationem, defensionem procuravit.1011 Oratio penetrat nubes ac cœlos, Deo repræsentatur per angelos; supernaturalia dona sortitur, consolationem largitur, infirmos relevat, ægros sanat;12131415 vitæ prolongationem frequenter obtinuit, ignem fecit de cœlo descendere in sacrificiis olim Sanctorum, exercitus quoque combussit idololatrarum. Oratio erudit intellectum, accendit affectum, confortat stabilitque memoriam; passiones refrenat, carnem et sensualitatem subjicit rationi. Et breviter, orationi nihil impossibile perhibetur.16 Oratio clausit cœlum ne plueret, tonitrua impetravit ac imbrem.17 Nec numerari queunt effectus magnifici in particulari quos electi Dei per orationes sunt operati: de quibus quum plena sit sacra Scriptura, chronicæ temporum, Legendæ

Sanctorum, auctoritates et exempla non introduco.

Footnotes

  1. art. v. ↩

  2. Josue vi; ↩

  3. Exod. xvii. ↩

  4. Exod. xvii, 4-6; ↩

  5. Exod. vii-x; xiv; xvi. ↩

  6. II Reg xii, xxiv. ↩

  7. Num. xx, 6-11; ↩

  8. IV Reg. xx, 9-11. ↩

  9. Josue x, 12, 13. ↩

  10. Tob. xii, 12; ↩

  11. Apoc. v. 8; xiii, 3, 4. ↩

  12. Eccli. xxxv, 21. ↩

  13. IV Reg. xx, 5, 6; ↩

  14. III Reg. xviii, 36-38; ↩

  15. Num. xvi, 35. ↩

  16. Jacob. v, 17. ↩

  17. Exod. ix, 23. ↩

Chapter 15 of 42