Articulus 8
Quod Deum adorandum exorare debemus perseveranter ac confidenter.
SOBRII estote, et vigilate in orationibus, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. I Petr. v, 8.
Ad omnium virtutum exercitia pertinet quod ait Salvator :1 Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Itaque, sicut usque in finem vitæ præsentis necessarium est manere in humilitate, caritate, patientia, mansuetudine, ceterisque virtutibus et in actibus earumdem tempore opportuno; sic necesse est usque in finem orationibus inhærere omni hora ad hoc requisita, et quanto incessabilius, tanto et melius. Verumtamen orationibus cum speciali assiduitate et quantum possibile est continuitate expedit et oportet insistere diversis ex causis, de quibus præhabitum est; et quia oratio est omnium virtutum, donorum ac meritorum custos, munimen, fotrix, auctrix atque perfectrix; et quia incessabiliter ab adversariis nostri profectus ac salutis circumvallamur, impugnamur, tentamur, ita ut, teste Scriptura, tentatio et militia sit vita hominis super terram.2 Propter quod admonet Augustinus : Persevera usque in finem, quia tentatio perseverat usque in finem. Usque in quem finem? Quousque finias vitam. Hinc dixit Salvator : Oportet semper orare art. iv.3 et non deficere; Apostolus quoque :4 Sine intermissione orate. Nam et una conditionum ad orationis exaudibilitatem requisitarum, est perseveranter orare.
Interdum equidem Dominus differt exauditionem, ut probet nostram fidem et spem, atque ut tempore opportuno liberalius salubriusque exaudiat, et item ut diu orando plus mereamur in via recipere de virtute et gratia, majorem quoque felicitatem in patria. Hinc loquitur Augustinus : Si aliquando Dominus tardius dat, commendat sua dona, non negat. Diu desiderata, dulcius obtinentur; cito autem data, vilescunt. Servat tibi Deus quod non vult cito dare, ut discas magne magnalia desiderare. Hoc est quod ait Eusebius Emisenus : Non vult Deus noster dona sua nimia inveniendi facilitate vilescere. Pretiosæ merces cupidum exigunt amatorem, pretiosissima dona cum incessabili instantia sunt quærenda, quia æternitati cœlestium præmiorum correspondere (quantum fieri potest) debet magnitudo piorum affectuum ac diuturnitas et perseverantia precum. Denique divitiæ laboriosius acquisitæ diligentius custodiuntur; quæ autem faciliter obtinentur, minus appretiantur, ac sæpe prodigaliter expenduntur, quemadmodum in Proverbiis scriptum est :5 Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim manu colligitur, multiplicabitur. Hinc rursus loquitur Augustinus : Cur petere, quærere et pulsare nos jussit, qui novit quid nobis necessarium sit antequam postulemus, nisi quia exercere voluit desiderium nostrum in precibus, quo valeamus capere quod disposuit dare?
Denique ipsum orandi exercitium in se ipso valde præclarum, divinum ac nobile est, meritorium, satisfactorium, salubre et fructuosum, sicut multipliciter est ostensum. Ideo pius Deus differt multoties exaudire, quoniam vult nos diu tam salubriter occupari. Ideo Climacus ait : Quum diu in oratione permanseris et moram in ea perseveranter contraxeris, non dicas te nihil direxisse aut profecisse : jam enim art. ii, iv et s.
Scal.parad.6 grad.xviii. profecisti. Quid namque sublimius aut melius quam Deo adhærere atque indesinenter apud eum in unione perseverare?
Itaque bene fundati et certi in fide ac spe, nec de providentia Omnipotentis ambigui, perseveranter et sine tædio ac hæsitatione oremus, scientes quod labor orationis nostræ non erit inanis in Domino. Idcirco cum ingenti fiducia postulemus, eo quod ipse Deus, qui nec falli nec fallere potest, ad orandum nos incitat, hortatur ac jubet, exauditionem quoque uberrime pollicetur : quod nisi facere vellet, aut non diceret, aut fallaciter diceret ; quod nefarium est putare.
Præterea, si pensemus infinitam bonitatem, communicabilitatem, munificentiam, opulentiam, imo caritatem et pietatem ejus ad nos, nequaquam ambigere licet nec dubitare poterimus quin quantum in se est, paratissimus sit orantes se exaudire, ita quod defectus exauditionis nullatenus erit ex parte ipsius. Quod si fideliter intueamur qualiter Pater æternus unigenitum Filium suum dedit et misit in mundum, atque pro nostra salute eum voluit incarnari, et inter homines conversari, ac acerbissimam mortem subire ;7 clarissime perspiciemus quantum nostram optet salutem, quam paratus sit exaudire. Propter quod dixit Apostolus : Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam omnia cum illo nobis donavit?8 Sic et Unigenitus Patris æterni nonne libentissime eos exaudiret pro quorum salute tot et tanta egit, assumpsit ac passus est, dummodo orent sicut oportet, qui et se ipsum quotidie tam amorose ac liberalissime donat in Sacramento? Cum omni ergo fiducia credamus dicenti, exhortanti ac promittenti :9 Petite, et accipietis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.10 Imo hoc ipsum multipliciter probare dignatus est per locum a majori, et per similitudinem viduæ clamantis ad judicem, ac hominis euntis media nocte ad suum amicum et rogantis sibi ab illo concedi tres panes.11 Itaque arguens, ait : Quis vestrum patrem suum petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se ?12
Verumtamen magnitudini ac certitudini spei ac confidentiæ nostræ ex parte misericordiæ Dei conceptæ, debet esse admixtus timor moderatus, ex consideratione propriæ defectuositatis aut indignitatis conceptus. Sicque inter spem et timorem spiritualiter moli debemus, nisi forsan Spiritus Sanctus testimonium perhibens spiritui nostro, quandoque et ad tempus a corde nostro talem timorem expulerit, prout in viris perfectis solet accidere. At vero Deus, cujus natura est bonitas, quandoque exaudit suos electos valde celeriter, præsertim perfectos, quos scit ex tam celeri exauditione non extolli nec detrimentum incurrere, sed potius ad ipsum caritate accendi, spe roborari, atque præcordialiores rependere grates. Nempe et Deus id facit, ut suam ad eos caritatem ostendat, et quam accepti sint ei declaret.
Sic itaque Dominum Deum nostrum oremus perseveranter ac confidenter usque in vitæ præsentis finem : quia, ut sanctus affirmat Bernardus, unum e duobus indubitanter sperare possumus, quoniam aut dabit quod petimus, aut quod nobis novit esse utilius. Nos enim quid oremus, sicut oportet, nescimus ;13 sed miseretur ille super ignorantia nostra, et orationem benigne suscipiens, quod nobis aut omnino non est utile, aut non tam cito dari necesse est, minime tribuit, aut tribuere differt. Omnino tamen oratio infructuosa non erit, quoniam quidem tanta super te cura est Deo tuo, ut quoties ignorans quæris quod tibi inutile est, non te audiat super hoc, sed mutet illud dono utiliori.
Footnotes
Chapter 9 of 42