Articulus 26
Quod in privatis orationibus in aliorum præsentia factis vitanda sint gesta singularia, insolitam specialem devotionem repræsentantia; et quod voce suppressa orandum sit cum exteriorum custodia sensuum.
QUUM esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum flens largiter, et loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. I Reg. 1, 10, 13.
Juxta evangelica et apostolica documenta, abstinendum est ab omni specie mala, a singularitate, hypocrisi et ostentatione operum supererogationis, omnique vanitate atque cupidine laudis humanæ.1 Idcirco coram aliis private orans, nil agat quo aliorum in se intuitum provocet, quo singulari devotione videatur perfusus, aut ultra debitum solitumque devotus. Non ergo in aliorum præsentia gemat, suspiret, ploret, pectusve tundat aut brachia extendat ultra consuetudinem generalem, et dummodo queat vitare. Interdum namque ex præventione divina inflammationeque subita et repletione mentis gratiósissima, repente et irrevocabiliter erumpunt lacrimæ, gemitus, singultus, suspiria, aut etiam signa spiritualis lætitiæ. Nempe, quum Seneca protestante, nulla res carius ematur quam quæ precibus obtinetur, fons totius liberalitatis, Deus munificentiæ infinitæ, multa largitur etiam non rogatus. Orandum est quoque cum exteriori modestia, et sensuum (præsertim oculorum) custodia, ne orans distractionis incitamenta hauriat sibi.
Insuper, coram aliis orans sic verba suæ moderetur orationis, ne sibilo oris aut sono prolationis vicinos ab orationis eorum attentione impediat, aut tædium, tentationem turbationemve pariat eis. Sic enim debemus proximorum vitare offensam ac detrimentum ut proprium, et ne occasio simus offensionis in Deum. Idcirco, secundum Chrysostomum super Matthæum, qui alte orando ac sibilando impediunt alios, non solum non exaudiuntur a Domino nec eum reconciliant sibi, sed iram colligunt sibi, et peccant in Deum ac proximum. Hinc libro de Institutis sanctorum Patrum recitat Cassianus, quod monachi in Ægypto cum tanta vocis suppressione orabant, atque cum tanto silentio et quiete eum qui publice legebat aut orabat adverterunt, ut innumerabili Patrum ac Fratrum multitudine congregata, nullus putaretur adesse nisi qui publice oravit aut legit.2 Toto igitur posse vitandum est ne quis oscitando, exscreando tussimve faciendo, alte orando, præter eum cui ex officio hoc incumbit, aut aliter perstrependo seu sonitum grandem agendo, alios inquietet, impediat aut offendat.
Footnotes
Chapter 27 of 42