Skip to the text

Articulus 3

De speciebus seu partibus orationis.

OBSECRO primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. I Tim. II, 1.

Oratio uno modo accipitur communiter et extense, prout dicitur esse petitio decentium a Deo, sicut expositum est primo articulo: sicque includit obsecrationem, postulationem, gratiarum actionem, et etiam orationem stricte ac specialiter sumptam, tanquam species vel tanquam partes integrales.

Obsecratio namque vocatur oratio et invocatio Dei facta per aliquod sacrum, cujus virtute aut merito seu dignitate ipsa obsecratio exaudiatur, ut quum dicimus: Deus, propter propriam tuam bonitatem et misericordiam nos exaudi. Interdum vero fit talis obsecratio per sacrum increatum, ob cujus dignitatem et sanctitatem orans petit desuper exaudiri. Sicque oravit David in Psalmo: Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine; Daniel quoque propheta, dicendo: Propter temetipsum, Deus meus, inclina aurem tuam et audi.1 Aliquando vero fit obsecratio per sacra creata, præsertim per Christi mysteria (sicut in litaniis: Per passionem et crucem tuam libera nos, Domine), vel per preces ac merita aliorum Sanctorum, quorum meritis et precibus petimus adjuvari et exaudiri, aut propter eorum dignitatem virtuositatemque acceptari. Denique quandoque in eadem obsecratione continentur utraque sacra ista, videlicet sacrum increatum et sacra creata, ut si dicamus: Deus omnipotens, propter bonitatem tuam immensam exaudi nos per omnia illa quæ Christus pro nostra salute assumpsit, fecit ac passus est. Et talis oratio videtur esse dignissima, atque ad impetrandum magis idonea.

Porro postulatio appellatur oratio fusa pro bonis æternæ gloriæ adipiscendis: ut quum oramus ab exsilio hujus peregrinationis ac viæ ad claritatem et beatitudinem patriæ cœlestis transferri ac introduci. Sicque ex divina inspiratione Philippus apostolus dixit ad Christum: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis;2 et Propheta: Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus.

Oratio autem stricte et specialiter sumpta, prout est species orationis communiter sumptæ, vocatur petitio bonorum gratiæ ac virtutum, aliorumque mediorum per quæ ad felicitatem plenam pertingitur.34

Gratiarum vero actio potest dici vel oratio continens gratiarum actiones Deo oblatas pro beneficiis ejus, vel ipsa gratiarum actio, quæ est orationis completio et integralis pars ejus, per quam tam ipsa oratio Deo fusa exaudibilis redditur, quam sequentibus orationibus via ac præparatio exauditionis aperitur. Qui enim gratus est de acceptis et de minoribus regratiatur, majoribus donis efficitur dignus : quia, ut ait Salvator, habenti (id est gratias referenti) dabitur, et abundabit.5

Præterea, omnes istæ partes et species orationis quandoque in eadem oratione comprehenduntur, ut si dicamus : Omnipotens et æterne Deus, peccatis nostris ignosce, virtutes infunde, beatitudinem tribue propter te ipsum, per Jesum Christum.

Insuper, quidam inter prædicta ita distinguunt, ut oratio dicatur petitio facta pro bonis obtinendis; postulatio, pro malis arcendis aut removendis; obsecratio vero sit petitio adjurativa, facta per aliqua sacra : unde Glossa super prætacta Apostoli verba affirmat, quod obsecrationes sunt adjurationes pro rebus difficilibus factæ, ut pro suscitatione mortui justificationeve impii. Et hanc distinctionem assignat Guillelmus Parisiensis. Quocirca pensandum, quia (ut asserit sanctus Doctor super quartum Sententiarum, distinctione quintadecima) sicut in juramento assumitur divina veritas tanquam certior et infallibilior in testimonium veritatis a nobis prolatæ, ita in adjuratione assumitur semper potentior virtus ad impetrandum id quod ex propria infirmitate non possumus impetrare :6 sicque adjurans fatetur in se defectum virtutis seu potestatis. Verum id per quod adjuramus, quandoque assumitur ad inclinandum et causandum per violentiam : ut dum Sancti adjurant dæmonia ut ab obsessis recedant corporibus. Interdum autem assumitur ad inclinandum per benevolentiam; et sic Deum Patrem adjuramus et obsecramus per Filium ejus et alios Sanctos qui præ nobis Deo accepti sunt.

Amplius, ut docet Hugo de S. Victore, est quædam species orationis quæ insinuatio dicitur, quæ quamvis sit virtualiter oratio, non tamen petitionem formaliter exprimit : ut quum beatissima virgo Maria dixit ad Christum filium suum in nuptiis, Vinum non habent, id est, opto et precor ut de vino eis provideas.7 Talis demum expressio petitionis interdum omittitur ex plenitudine confidentiæ et familiaritatis quam habet orans ad eum quem ita alloquitur : ut in prædictis sacratissimæ verbis, quæ suæ maternitatis privilegio ita locuta est unigenito Filio suo. Interdum vero omittitur ex pia erubescentia aut reverentia ejus ad quem sermo dirigitur, vel ex causæ difficultate, sicut sorores Lazari mandaverunt Christo, dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. Et rursus Christo sigillatim dixerunt :8 Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.9 Quasi dicerent : Causam tibi insinuamus, desiderium nostrum agnoscis, effectum pietati tuæ committimus; et tamen, quantum in nobis est, fratrem nostrum resuscitari precamur, quamvis ob reverentiam tuam et ex verecundia non exprimamus hoc ipsum.

Postremo, est quædam integralis pars orationis : quæ pars vocatur exordium, et captatio, seu laus per quam benevolentiam et gratiam procuramus ejus quem exoramus, ipsum laudando in se ipso vel in suis operibus, vel humiliando ei nos ipsos, seu alio modo. Sicque B. Ambrosius dicit laudem esse partem orationis. Unde in orationibus et collectis Ecclesiæ frequenter præmittitur : Omnipotens, sempiterne Deus; vel : Deus, qui abundantia pietatis tuæ et merita supplicum excedis et vota; seu : Deus, cujus providentia in sui dispositione non fallitur.

Species quoque orationis adhuc aliis modis distinguuntur a Bernardo in epistola ad Fratres de Monte Dei, atque a Cassiano primo libro Collationum.10

Footnotes

  1. Dan. IX, 17, 18. ↩

  2. Joann. XIV, 8. ↩

  3. Ps. LXXIX, 4, 8, 20. ↩

  4. Ps. xxiv, 7. ↩

  5. Matth. xxv, 29. ↩

  6. q. iv, a. 3, qcula 1 ad 1um. ↩

  7. Joann. II, 3. ↩

  8. Joann. XI, 3. ↩

  9. Ibid. 21, 32. ↩

  10. * [Virginis] collat. IX, c. 9 et s. ↩

Chapter 4 of 42