Skip to the text

Articulus 7

Quod cum ingenti attentione atque pervigili cordis custodia sit orandum.123

IN omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione, petitiones vestræ innotescant apud Deum. Philipp. IV, 6.

Quis tam amens aut improbus, qui ab homine excellenti præsumat aliquid petere sine attentione? Multo ergo majoris est improbitatis atque dementiæ, Omnipotentem pro rebus magnis sine attentione orare, præsertim quum dictum sit præcedenti articulo, cum summa reverentia verba orationis et laudis dirigenda esse ad Dominum majestatis. Ideo sancti Patres dixerunt, Deum illam orationem non attendere nec audire quam ipsemet orans non attendit. Imo, quum oratio sit ascensus mentis seu elevatio cordis in Deum, qui verba orationis proferendo distractus est nec Deo intentus, non videtur orare. Ideo, Cassiano narrante, abbas Isaac dixit: Perparum orat, qui tunc solum orare consuevit, dum genua flectuntur;4 nunquam vero orat, quisquis etiam flexis genibus evagatione cordis qualicumque distrahitur.

Itaque ad exorandum Deum idonee et condigne, necessaria est maxima cordis custodia, duplici ratione: primo, quoniam mens humana ex propria natura valde instabilis est, et ad distractionem pronissima; secundo, quoniam etsi mens orantis per dona gratiæ ac virtutes præparationeque diligenti sit aliqualiter stabilita, dæmon tamen tempore orationis conatur acerrime eam ad evagationes, somnolentias aut torpores protrahere, imo tanto callidius quanto ipsum orandi exercitium salubrius, fructuosius diviniusque consistit.

Quum ergo mentem a distractione sic cohibere sit valde difficile, nisi homo superna visitatione omnino præveniatur, impleatur ac conservetur, recte abbas Agathon est locutus. Nempe interrogatus a Fratribus, quæ virtus in bona conversatione plus habeat laboris, respondit: Puto non esse alium talem ac tantum laborem, qualem orare Deum. Dum enim voluerit homo Deum orare, dæmones semper festinant interrumpere et impedire atque distrahere ejus orationem, scientes quod ex nulla re nisi per orationem ad Deum fusam vincantur. Etenim omnem alium laborem quem homo in religiosa conversatione assumpserit, quamvis instanter patienterque agat, habet tamen et possidet aliquam requiem; oratio autem usque ad ultimam exhalationem opus est ut habeat magni certaminis laborem.

Hinc S. Bernardus disseruit: Oratio quanto efficacior atque salubrior est, si fiat ut debet, tanto callidius impediri ab adversario solet. Quum autem orare sit Deum quærere, non recte oras, si orando præter Deum aliquid quæras aut cogites, nisi in Deo et propter Deum id quæras et cogites. Verum, ut idem sanctus Pater facetur, quidam in suis orationibus quamdam hebetudinem et ariditatem sentiunt mentis, ut labiis tantum orantes, non satis attendant neque quæ dicant neque cui loquantur, pro eo quod velut ex consuetudine quadam cum minus digna reverentia et sollicitudine accesserunt. Idcirco in cunctis actibus nostris opus est multa animi vigilantia, sed præsertim in oratione: quamvis enim semper videamur a Domino, tamen in oratione etiam repræsentamus et monstramus nos Deo, quasi facie ad faciem loquentes cum eo.

Itaque orationes nostras et Horas non ex superficiali et arido usu, sed cum grandi diligentia persolvamus, imo tanto devotius quanto frequentius, ne inter eos annumeremur qui quum spiritu cœperint, carne consummantur.5 De quibus beatus loquitur Augustinus: Multi in exordio suæ conversionis orant fervide, postea languide, postea frigide, postea penitus negligenter, quorum unicuique Deus in Apocalypsi improperat:6 Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. Tantam ergo negligentiam devitemus: quia, ut Climacus fassus est, quemadmodum abominabilis est regi terreno ei adsistens, et vultum suum ab eo avertens ejusque hostibus loquens;7 ita abominabilis Deo est, qui ei in oratione adsistit, et cogitationes immundas admittit et suscipit.

Verumtamen ad hoc quod oratio sit meritoria, non oportet ut sine interruptione atque continue adsit in oratione actualis attentio, sed sufficit quod ex caritate procedat, et cum recta intentione incipiatur. Si autem in processu contingat distractio, adhuc virtus boni exordii et rectæ intentionis aliquo modo in sequentibus manet, et ipsam orationem facit meritoriam et acceptam. Sed certum est, quod quanto attentio fuerit major et magis continua, tanto oratio exaudibilior acceptabiliorque efficitur. Si autem desit prima intentio, dicit Thomas, quod oratio non est meritoria nec impetrativa ejus quod postulat.8 Verumtamen magis apparet, quod quamvis orationem suam aliquis non incepit ex actuali recta intentione caritatisve motione, si tamen orationem prosequendo redeat ad cor, et eam ex caritate et recta intentione ac vera devotione exsequatur atque continuet, aut saltem sic finiat, meritoria erit et impetrativa, quum omnis actio ex caritate et recta intentione procedens, continuata aut terminata, sit meritoria.

Insuper triplex potest esse orantis attentio. Prima, qua attendit ad verba suæ orationis, ut proferat ea integre et distincte. Quæ attentio non debet esse immoderata, ne meliorem attentionem impediat, qua ad sensum verborum attenditur, quæ est secunda orantis attentio: quam idiotæ habere non valent, qui orationem fundunt per verba eis ignota, quorum non intelligunt sensum, nisi forsan ex aliorum instructione agnoscant particulariter aut summatim sensum verborum hujusmodi. Tertia attentio orantis est qua attendit ad Deum quem invocat, et ad rem pro qua orat: quæ attentio est præcipue necessaria, idiotis quoque possibilis.

Rursus, ut asserit Thomas, triplex est orationis effectus.9 Primus, promereri vitam æternam: qui effectus est communis omni actioni ex caritate procedenti. Secundus est impetrare quod petitur. Et ad hos duos effectus non exigitur necessario actualis attentio, sed sufficit quod in ipsa oratione, antequam finiatur, adsit recta intentio actualisque motio caritatis. Tertius orationis effectus est spiritualis quædam jucunditas et interna refectio, quam orando experitur mens orantis: ad quem effectum requiritur actualis attentio vel ad sensum verborum, vel ad Deum, aut ad causam pro qua oratur.

Præterea intuendum, quod distractio cordis in oratione, psalmodia et cultu divino interdum contingit ex sola subreptione et infirmitate naturæ, quæ diu in alto stare non solet: nam et corpus corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.10 Secundo contingit ex negligentia quadam, qua quis sine custodia et sollicitudine orat, et quamvis devote incepit, tamen non satagit devote continuare, aut a distractione mox surgere et ad attentionem redire. Tertio accidit ex quodam proposito, quo quis spiritualia exercitia horrens, ad exteriora se fundit, et alias occupationes in orando assumit, quousque ab exercitio se expediat spirituali. Primum horum parum aut nihil habet de culpa; secundum culpabile est, et orationis minuit fructum. Tertium autem valde culpabile est, et est frequenter mortale peccatum. Ait etenim Thomas super quartum Sententiarum, quintadecima distinctione:11 Quando aliquis ex proposito mentem ad alia distrahit in orando, non caret culpa, et præcipue si in aliis sponte se occupat quæ distrahunt mentem, ut sunt opera exteriora; et si ad contraria mens evagetur, etiam culpa mortalis erit. Et hoc est satis arduum et terribile verbum.

Prædictis quoque concordat quod Basilius ait: Si debilitatus a peccato fixe nequis orare, quantumcumque potes te ipsum cohibeas; et Deus ignoscit, eo quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes sicut oportet coram Deo adsistere. Alias esset gravior culpa: quia, ut rursus docet Basilius, divinum auxilium implorandum est non remisse, nec mente huc illucque vagante, quia sic orans non solum nil impetrabit, sed etiam Deum gravius irritabit.

Hinc ait et Climacus: Aliud est sordes12

(id est maculatio) orationis, aliud exterminatio, aliud furtum, et aliud querela. Sordes orationis est coram Deo stare et cogitationes atque intentiones inconvenientes imaginari. Exterminatio (id est evagatio) orationis est curis inutilibus captivari. Furtum est insensibiliter intentionem recurvare ubi non decet, id est ab elevatione ad Deum cor relaxare aut flectere. Querela est qualiscumque insultus nobis orantibus appropinquans.

Footnotes

  1. Jacob. v, 15. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. Scal. parad. grad. xxviii. ↩

  4. Collation. Patr. collat. x, c. 14. ↩

  5. Galat. III, 3. ↩

  6. Apoc. II, 4. ↩

  7. Scal. parad. grad. XXVIII. ↩

  8. Summ. th. 2ª 2ª, q. LXXXIII, a. 13. ↩

  9. Ibidem. ↩

  10. Sap. IX, 15. ↩

  11. q. IV. a. 2, q.cula IV ad 2um. ↩

  12. Scal. parad. grad. XXVIII. ↩

Chapter 8 of 42