Skip to the text

Articulus 19

Cur assiduitas, improbitas importunitasque orandi a Christo laudentur ac doceantur.

DEUS omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. I Tim. II, 4.

Deus, cujus natura est bonitas, qui a nobis pauperculis pater appellari dignatur, et nostram salutem variis modis quærit, in infinitum pronior liberaliorque consistit ad dandum, ad indulgendum, ad succurrendum, quam nos ad orandum. Sed, juxta præhabita, idcirco interdum differt exaudire, ut nos diu et ferventer orando mereamur copiosius exaudiri, et pia desideria continuando, excellentiora gratiarum charismata mereamur ac sortiamur;1 et item, ne celeriter exauditi extollamur, et propriis meritis putemus nos exauditos, atque ut ex ipsa exauditionis dilatione humiliemus nos ipsos, propriam defectuositatem et indignitatem pensantes. Ideo quoque differt implere quod petimus, ne ex impetrandi facilitate parvi pendamus et minus diligenter ac gratanter suscipiamus et custodiamus pretiosissima ac supernaturalia dona gratiæ gratificantis. Quæ enim laboriose obtinentur, cariora habentur, et vigilantius conservantur.

Docuit ergo Salvator per locum a majori atque per argumentum a fortiori, assidue jugiterque orantes Deum naturaliter pium, dulcem ac liberalissimum, non finaliter refutari ab eo: quia parentes mortales et sæpe iniqui, propriæ soboli necessaria postulanti largiuntur quod postulat: quanto magis Deus spirituum pater et conditor eos exaudiet a quibus patrem appellari se jubet?2 Item ex hoc quod amicus somno et quieti corporali vacare desiderans, importunitate amici petentis victus, surrexit et dedit illi quod petiit:34 quanto magis incommutabilis Deus nullius molestiæ capax, succurret assidue supplicanti? Rursus ex hoc quod judex iniquus et durus, non obstante sua duritia, tandem acquievit viduæ indesinenter ad se clamanti:5 quanto magis misericordissimus Deus miseris ad ipsum incessanter clamantibus exhibebit se gratiosum et liberalem?

Denique, incessabilis ista orandi instantia, coram Deo accepta est, sapientialis, meritoria ac laude dignissima: nec importunitas aut improbitas appellatur eo quod vere sit importunitas sive improbitas, quum sit virtuosa constantia et salubris cupiditas opulentiæ spiritualis ac veræ salutis; sed metaphorice sic vocatur, quia incessabiliter invocans Deum omni loco et tempore, omni casu, actu atque negotio, ita se habet ut hi qui importune ac improbe rogant homines quosdam, non servantes in hoc opportunitatem loci ac temporis.

Itaque cum immobili confidentia Deum jugiter invocemus, opportune et importune, modeste et improbe, cum omni humilitate, fervore et vera discretione.

Footnotes

  1. art. VIII. ↩

  2. Luc. XI, 2. ↩

  3. Luc. XI, 11-13. ↩

  4. Ibid. 5-8. ↩

  5. Luc. XVIII, 2-8. ↩

Chapter 20 of 42