Skip to the text

Articulus 2

De dignitate et utilitate et fructuositate orationis.

LOQUAR ad Dominum Deum meum, quum sim pulvis et cinis. Gen. XVIII, 27.

Recte dixit Chrysostomus: Vide, o homo, quanta tibi collata sit dignitas, quanta gloria condonata: orationibus confabulari cum Deo, cum Christo miscere colloquia. Magna certe et ineffabilis dignatio Dei omnipotentis, quod sic semper paratus est admittere allocutionem suæ fragilis creaturæ. Nonne magnus et prosper reputaretur in palatio regis terreni, qui ad beneplacitum suum posset habere accessum ad regem, atque ad libitum alloqui eum etiam familiariter ac diffuse? Nonne igitur incomparabiliter major est dignitas hominis, omni loco ac tempore ad Regem gloriæ adorandum habere aditum liberum et acceptum, et jugiter eum affari per verba sacra, cœlestia ac divina, quod fit in oratione ac laude Altissimi? Denique, dicere solent philosophi, quod motus seu actio dignitatem sortitur a termino ad quem. Quum itaque Deus, ad quem dirigitur et terminatur oratio, sit excellentiæ penitus infinitæ, constat quod Deum per orationes affari, sit præstantissima actio.

Præterea, inter virtutes morales latria exstat præcipua: quæ est virtus Deo cultum cærimoniamque impendens. Oratio autem actus est latriæ: idcirco est actio præcipuæ dignitatis. Insuper, tam laudem Dei quam contemplationem ipsius aliquo modo includit oratio. Orans quippe non solum culpam defectuositatemque propriam intuetur, sed Creatoris quoque altissimi pietatem, omnipotentiam excellentiamque fatetur, considerat et extollit: quia in ipso tanquam in principe summo, qui solus potest salvare, spem suam constituit. Quum ergo laudatio Dei et contemplatio ejus sint nobilissimi ac divinissimi actus, elucescit quod oratio, quæ eas aliquo modo includit, sit actio valde divina, præclara et gloriosa. Nam et orationes in divinis Scripturis contentæ, et item ab Ecclesia institutæ, seu a quocumque fideli devote Creatori oblatæ, laudibus Dei communiter sunt refertæ, permixtæ ac decoratæ.

Amplius, in actu orandi personæ devotæ cum beatissimis civibus regni cœlestis conveniunt. Quamvis enim orare magis conveniat viatoribus quam Beatis, tamen et ipsi Beati orant, et nostras orationes Deo gloriæ repræsentant. At vero oratio a terrenis ad Deum elevat mentem, et eam suo copulat Creatori; et tanta est orationis utilitas, fructuositas ac potestas, quod eas plene exprimere non valemus. Oratio namque in omni necessitate, tribulatione, angustia unicum et efficacissimum exstat solatium, subsidium atque refugium, quemadmodum devotus rex Josaphat legitur dixisse ad Dominum: In nobis non est tanta fortitudo, ut resistere possimus hostibus nostris; sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.1 Hinc dixit vir sanctus: Ad Dominum, quum tribulerer, clamavi, et exaudivit me. Et Dominus in Psalmo promisit: Clamavit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.2 Imo ipsemet Dominus nos hortatur: Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.3

Itaque oratio ab adversariis nostræ salutis nos protegit; divinæ pietatis opem et consolationem acquirit; Deum placat, et nos reos reconciliat ei; gratiam, sapientiam et virtutes ab Omnipotente procurat, atque earumdem profectum ac perfectionem meretur. Oratio æternam beatitudinem adipiscitur; nubes cœlosque penetrat;4 pro præteritis satisfacit peccatis; thymiama est boni odoris et sacrificium Deo gratissimum, via illuminationis supernæ ad videndum salutare Dei in via per gratiam, et in futuro per gloriam. Oratio exercitium est præcipuum et occupatio omnium devotorum, fructuosa deductio temporis, præservatio a futuris excessibus, medicina culparum, confortatio infirmorum, consolatio desolatorum, conservatrix bonorum, ductrix cæcorum, opulentia omnium viatorum.5 Hinc Dominus dixit per apostolum Jacobum: Tristatur aliquis vestrum? Oret æquo animo, et psallat.6 Itemque: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei.

Unde Climacus orationem commendans: Oratio, inquit, est conjunctio Dei et hominis (id est unio hominis orantis cum Deo), consistentia mundi (quia sanctorum precibus mundus subsistit, qui alias propter scelera impiorum periret), collectio spiritualis ornatus (quia orando obtinet homo decorem gratiæ et incrementum virtutum), reconciliatio Dei, mater et filia lacrimarum, propitiatio peccatorum, pons tentationum, murus medius tribulationum, præliorum destructio, angelorum operatio, incorporeorum omnium alimentum, futura jucunditas, actio infinita, fons virtutum, conciliatrix charismatum, profectus invisibilis, deliciæ animarum, illuminatio mentis, desperationis securis, demonstratio spei, dissipatio tristitiæ, divitiæ monachorum, quiescentium (id est solitariorum et contemplativorum) thesaurus, diminutio iræ, conservatio gratiæ, ac signum divinæ clementiæ.

Præterea, sicut primo Collationum volumine Cassianus refert ex verbis Isaac anchoretæ, tanta est dignitas atque excellentia orationis, ut omnium religiosorum finis et perfectio tendat ad jugem ac indiruptam orationis perseverantiam atque immobilem mentis tranquillitatem ac puritatem, propter quas omnem corporis laborem et spiritus contritionem quærimus indefesse ac jugiter exercemus.78 Estque inter indesinentem et puram orationem et inter immobilem mentis tranquillitatem ac omnium virtutum perfectionem, reciproca quædam inseparabilisque conjunctio.9 Nam sicut ad orationis perfectionem ordinatur ac tendit omnium structura virtutum, sic ipsarum virtutum ædificia nullo modo poterunt esse firma ac perdurare stabilia, nisi hujus orationis culmine fuerint colligata atque compacta. Quemadmodum enim sine virtutum perfectione acquiri aut consummari non potest perpetua ac incessabilis orationis tranquillitas, ita nec virtutum perfectio sine hujusmodi oratione assidua poterit obtineri. Idcirco hæc duo se invicem juvant et promovent, ac pariter crescunt.

Præterea, præinductis consonat quod sanctus ait Bernardus: Rogo ut semper ad manum habeatis tutissimum orationis refugium. Nemo suam parvi pendat orationem. Dico enim vobis, quod Deus omnipotens, quem oramus, eam non parvi pendit, et priusquam ab ore nostro egressa sit, præcipit eam scribi in libro suo: imo angelorum manibus rapitur ab ore nostro, ut repræsentetur ac offeratur Altissimo.

Hinc quoque Guillelmus Parisiensis in exordio libri de Divina rhetorica loquitur: Quæ et quanta sit dignitas ac præcellentia orationis, in sacris et sanctificatis exercitationibus clare apparet, ex eo quod omnis sanctificatio, benedictio et consecratio, omne etiam sacramentum, et omnino quidquid in cultu divino honorificentiæ agitur, aut oratio est, aut oratione efficitur; deinde ex hoc quod omnis sanctorum Ecclesia, cœlesti ac divino magisterio instituta ac erudita, tanta tamque multiplici celebritate frequentat orationem, ut ei die noctuque insistat atque invigilet, et eidem impertiatur vitæ præsentis tempora, tanquam ipsi orationi consecrata ac deputata. Cujus rei nulla causa alia aut ratio existimari cogitarive potest, nisi tanta orationis fructuositas, et item necessitas, quæ tantam frequentationis ac instantiæ assiduitatem et continuitatem exigat et requirat. Tertio patet hoc ex miris effectibus et mira numerositate utilitatum orationis. De quibus jam dictum est et infra dicetur. — Hinc sanctus asserit Augustinus: Oratio est animæ fidelium subsidium, angelo sancto solatium, diabolo supplicium, Deo sacrificium, religionis corona, laus tota, perfecta gloria, spes certa, sanitas incorrupta.

Postremo, quum talis et tanta sit sacræ orationis dignitas, utilitas, fructuositas, virtus et fortitudo, quæ et qualis est nostra insipientia, ingratitudo, negligentia, imo perversitas, quod sacrosanctæ orationis exercitio saluberrimo derelicto, vanis, vitiosis ac vilibus confabulationibus, jocis risibusque vacamus, otio locum damus, stultis et nocivis imaginationibus ac phantasiis insistimus, et tempus nobis concessum, non solum otiose et infructuose, verum etiam vitiose et malitiose expendimus, ac damnabiliter perdimus illud, imo nos ipsos in hoc tempore brevi? Heu, quanta est ista perversitas, quod magis delectat nos fabulatio vana, quam nobilissima allocutio Dei in oratione tam salutari! Resipiscamus ergo a tanta stultitia atque malitia, et orationibus cum Deo loqui assuescamus; et in hoc exercitio virtuoso sit præcipua consolatio nostra: imo Deo excelso et benedicto incessabiles et præcordialissimas de hoc gratias quotidie referamus, quod ita dignatur nos ad suæ majestatis alloquium ad libitum nostrum semper et ubique admittere, et ad tantam dignitatem ac gloriam nos promovit, quod sic indesinenter possumus nos occupare cum ipso et in ipso, atque de tanto subsidio misericordissime nobis providit.

Footnotes

  1. II Par. xx, 12. ↩

  2. Ps. xc, 15. ↩

  3. Ps. xlix, 15. ↩

  4. Eccli. xxxv, 21. ↩

  5. Ps. cxix, 1. ↩

  6. Jacob. v, 13. ↩

  7. Scal.parad. grad. xxviii. ↩

  8. collat. ix, c. 2. ↩

  9. II Par. xx, 1, 5. ↩

Chapter 3 of 42