Articulus 21
Qualiter orans et pœnitens vices et partes Dei contra se ipsum exercet, atque per hoc misericordiam et gratiam promeretur.
VIAS meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus. Job xiii, 15, 16.
Videmus in foro judiciali humano, quod judex præcipit reum ligari ac sibi adduci; quem et accusat, et negantem testibus convincit, aut per tormenta cogit veritatem fateri: quo facto, profert in eum damnationis sententiam. Sic et in hora mortis quorumlibet facit Deus animabus morientium, quantum ad hoc quod eas sibi præcipit præsentari, et accusatas atque convictas dijudicat. Interim vero dedit unicuique homini auctoritatem super et contra se ipsum, ita ut coram Deo quilibet nostrum se ipsum quotidie ponat ante tribunal mentis, in consistorio animæ suæ ascendat, sicque zelo justitiæ, ex amore spirituali Dei ac sui ipsius accuset se ipsum et contra se protestetur, probando se esse iniquum: quo peracto, fateatur ac judicet se reum æternæ damnationis; atque ut illa sibi vertatur in pœnam temporalem, intime de suis doleat culpis, veniam deprecetur, confiteri proponat et emendare se ipsum; satisfaciat quoque, imo se ipsum, quantum fieri potest, cum discretionis moderamine mox castiget et disciplinet. Et quia in his exercet vices Dei adversus se ipsum, dicens, Tibi soli peccavi, et iniquitatem meam ego cognosco;1 meretur per hoc vel de condigno vel de congruo, dispositive aut complete, remissionem peccaminum, misericordiam Dei, gratiam aut profectum virtutum, habens pro se regulas juris divini, testimonia Scripturarum, evangelicæ legis censuras, quoniam scriptum est per Prophetam: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino;2 et tu remisisti impietatem peccati mei. Paulus quoque apostolus:3 Si nosmetipsos (inquit) dijudicaremus, non utique judicaremur.
C Quoniam ergo, o Domine, me ipsum accuso, iniquitatem meam agnosco, confiteor et demonstro, spero quod tu ignosces, et impium me justum efficies: quia et tuam in me ulciscor injuriam;4 tu autem non judicas bis in id ipsum. Verumtamen imperfectionem meam in his adverto, quia non tam dire et plene me reprehendo, humilio atque dijudico, sicut vitia mea requirunt; sed imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo scribentur omnes qui imperfectionem suam fatentur, defectuositatisque suæ suppletionem quærunt a te.5 Sed et tanquam pannus menstratæ sunt universæ justitiæ nostræ, nec est qui possit facere mundum de semine conceptum immundo, nisi tu qui solus es, cujus esse tam infinitæ est excellentiæ, ut ejus comparatione aliorum esse sint quasi non esse.67 Et si nondum facio satis integre quod in me est, da mihi id plene peragere. Impleatur, quæso, in me lex æquitatis quam per Salomonem divulgasti, dicendo: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur;8 qui vero confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. In omni tentationis conflictu adsiste, conforta, victoriam præbe. Sicut me ex me cernis deficere undique, sic ex omni parte, in omni necessitate opem impende, tuere, præserva. Tu qui me carnalem et imbecilem a spiritualibus illis, malignis, callidissimis, indefessis, fortissimis hostibus impugnari permittis, ne, quæso, me deseras, sed confortare, illuminare et victoriosum efficere non desistas. Cui misereris, si misericordiam tuam invocanti propriamque miseriam recognoscenti non propitiaris? Nonne, o Domine, tam infinita est bonitas tua, ut justum ac decens sit te eis ignoscere et auxiliari qui vice justitiæ tuæ se ipsos justitiant, accusant, proclamant, dijudicant et castigant? Da mihi, o Domine, vitiorum meorum enormitatem et multitudinem acute conspicere, cordialiter abhorrere, digne deflere, atque deinceps toto conatu incessanter vitare.
Footnotes
Chapter 22 of 42