Skip to the text

Articulus 9

Quod cum omni humilitate, puritate et obedientia exorandus sit Deus.

ORATIO humiliantis se nubes penetrabit. Eccli. xxxv, 21.

Cum quanta humilitate invocandus sit Dominus, Rex et Creator universorum incomparabilis, immensus, ex duobus, loquendo in generali, perpendere possumus, utputa ex consideratione infinitæ excellentiæ Dei in omni perfectione, dignitate et gloria, et item ex propriæ defectuositatis, fragilitatis et vitiositatis consideratione. Itaque, sicut infinita prorsusque incomprehensibilis et incomparabilis est excellentia Dei, ita cum summa, profundissima et incomparabili (quantum nobis possibile est) humilitate debemus eum accedere ad exorandum, ad psallendum, ad offerendum atque colendum, ita ut coram eo nos præsentemus ac prosternamus cum omni qua possumus humiliatione, vilipensione aspernationeque nostri, sapienter recognoscentes quod penitus infinite simus Deo inferiores, ac ejus respectu nihil ac vanitas. Huic humiliationi sumptæ ex contemplatione infinitæ excellentiæ Creatoris, accedat humiliatio nostri concepta ex consideratione pervigili propriæ defectuositatis, sordis et culpæ, ac pronitatis ad omne malum; atque quo sæpius ac gravius Deum offendimus, eo profundius nos humiliemus vehementiusque spernamus, ac omni bruto reputemus nos viliores.

Talis humiliatio sui ipsius valde complacet summo Deo, et ad omnem gratiam ac exauditionem Dei aptificat nos, prout tota Scriptura et copiosissima Sanctorum documenta testantur.1 Siquidem Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam;2 et qui se humiliant, exaltabuntur. Unde admonuit Filius Dei:3 Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Hoc experta sacratissima Virgo:4 Respexit (inquit) humilitatem ancillæ suæ;5 et Psalmista: Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum. Ideo scriptum est: Humilium et mansuetorum tibi, Domine, semper placuit deprecatio.6 Denique filius prodigus humiliter loquens, Pater, peccavi in cœlum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus;78 Chananæa quoque se catellis humiliter comparans; atque centurio humiliter dicens, Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum;9 et publicanus oculos suos ad cœlum levare non audens, sed pectus suum contrite percutiens humiliterque exorans, Deus, propitius esto mihi peccatori:10 meruerunt protinus, etiam ultra id quod petierunt, a Domino exaudiri.

Hinc ait Bernardus: Magna et sublimis est virtus humilitatis, quæ promeretur quod ab homine non docetur, digna adipisci quod non valet addisci, digna a Deo et de Deo concipere quod ipsa suis verbis non valet exprimere. Humilis quippe suam indigentiam et vacuitatem Deo præsentat, suam culpam fatetur; omne bonum Deo adscribit, non inaniter gloriatur. Humilitas non novit præsumere, non contendit judicio, non prætendit justitiam. Cui igitur vasi, cui receptaculo, cui cordi infundentur divina charismata omni balsamo puriora, omni auro pretiosissimoque sardonycho pretiosiora, nisi humili menti?

Hinc Guillelmus Parisiensis in libro de Divina rhetorica: Nihil, inquit, gratius Deo, quam dare. Idcirco gratiosissima est in conspectu ejus humilitas. Ipsa enim semper est querulosa, semper mendica et egena in hac vita, semper saccum suum vacuum Deo ostendens ac porrigens, seque pauperrimam clamitans, et miserias suas innumerabiles oculis pietatis divinæ non tam ostentans quam ingerens ac vehementi quadam quasi improbitate et importunitate impingens, instar ægrorum qui scabies suas, corrosiones, ulcera, deformitates ac vulnera ceterasque miserias suas transeuntium oculis studiosissime ingerunt, et eos has intueri quasi compellunt, ut si nullo miserationis affectu moventur in ipsos, necesse tamen habeant beneficio eleemosynæ se ipsos redimere ab adspectu plagarum tam horrendarum. Itaque saccus humilitatis impleri non potest, quia quo ampliora et majora recipit dona, tanto plus crescit, ideoque tanto plus vacuam et inopem se proclamat. Ideo coram liberalissimo Deo gratiosissima est, quoniam occasiones ei semper ministrat donandi, miserandi ac succurrendi : quod ipse libentissime facit.

Insuper, Deus simplicitatis ac puritatis immensæ, simplificato, elevato puroque corde est exorandus, ita ut mens orantis ab omni imaginatione se abstrahat, et sensibilia cuncta transcendat, dum aciem suæ considerationis tendit in Deum, qui est in suæ deitatis natura ab omni materialitate et corporeitate in infinitum immunis, distans et elevatus, tanquam mundissimum, simplicissimum, perfectum et incircumscriptibile esse in se ipso æternaliter invariabiliterque consistens. Purganda est etiam mens ab omni affectione inordinata, ab omni cogitatione impertinenti, ab omni occupatione extranea, tempore orationis, celebrationis, psalmodiæ ac cultus divini, præsertim ne tunc alicui imaginationi immundæ, suspicioni perversæ, judicio temerario, iræ, aversioni, rancori tribuat locum aut moram in se, nec aliqua fœditate aut distractione coram Deo depicta sit. Etenim beati mundo corde, quoniam Deum possunt sincere, tranquille, contemplative stabiliterque orare.11

Scal.parad. grad.xxviii.

Hinc Climacus ait : Labora meditationem tuam sursum ferre, imo mentem tuam in verbis ac sensu orationis recludere ; et quamvis attonita ex sua infirmitate cadat, rursus eam erige sursum : quoniam menti proprium est esse instabilem, Deo autem facillimum est eam constabilire. Nihil aliud est oratio nisi visibilis et invisibilis mundi alienatio (id est ascensio mentis super visibilia invisibiliaque creata, atque totius supergressio creaturæ), dicente Propheta : Quid enim mihi est in cœlo?12 Nihil. Et a te quid volui super terram? Nihil, sed tantummodo absque occupatione circa creata tibi, Deus, sempiterne in orationibus adhærere. — Hinc quidam Patrum dixerunt : Sicut impossibile est ut videat quis in aqua turbida faciem suam, sic et anima nisi purgata fuerit a cogitationibus alienis, Deum contemplative orare non potest. Absit ergo a corde orantis strepitus tumultuantium cogitationum, inquietudo passionum, macula vitiorum.

Postremo, obedienter orandum est, ita ut orans sic studeat voluntatem Dei in omnibus adimplere, quemadmodum cupit suæ voluntatis petitionem impleri a Deo : ut si ante in peccato fuit, jam cesset et toto pœniteat corde ; si vero in caritate consistit, conetur in ea et in omni virtute proficere. Peccatores namque in voluntate et actu peccandi manentes Deus non audit, quemadmodum fertur apud Joannem : Deus peccatores non audit ; sed si quis cultor est Dei et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.13 Ridiculum namque est, omnipotentem justumque Deum pro præteritorum remissione vitiorum orare, nec tamen ab ejus offensione et inhonoratione cessare nec velle desistere. Quis auderet terrenum principem pro irrogatis injuriis ignoscendis rogare, si princeps ille conspiceret rogantem non velle ab injuriis illis se refrenare? Justos ergo, obedientes, timoratos et virtuosos, tanquam filios et amicos exaudit Altissimus, in tantum ut illorum precibus obedire aliquando videatur. Ideo ait Scriptura : Orationes justorum exaudiet Dominus.14 Itemque : Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos ;1516 qui autem declinat aurem ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Hinc inobedientibus Dominus in Evangelio loquitur : Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ?17

Ideo Climacus protestatur : Vidi quosdam in obedientia fulgentes, et quanta poterant virtute secundum mentem Dei memoriam non negligentes, qui in oratione protinus stantes, suam mentem excen-

Scal.parad. grad.xxviii. debant, perfundebantque faciem lacrimis affluenter, quoniam ante parati per sanctam obedientiam fuerunt.

Footnotes

  1. Jacob. IV, 6. ↩

  2. Luc. XIV, 11. ↩

  3. Matth. XI, 29. ↩

  4. Luc. I, 48. ↩

  5. Ps. CI, 18. ↩

  6. Judith IX, 16. ↩

  7. Matth. XV, 27. ↩

  8. Luc. XV, 21. ↩

  9. Matth. VIII, 8. ↩

  10. Luc. XVIII, 13. ↩

  11. Matth. v, 8. ↩

  12. Ps. lxxii, 25. ↩

  13. Joann. ix, 31. ↩

  14. Prov. xv, 29. ↩

  15. Prov. xxviii, 9. ↩

  16. Ps. cxliv, 19. ↩

  17. Luc. vi, 46. ↩

Chapter 10 of 42