Skip to the text

Articulus 17

Quid sit petendum in precibus Deo oblatis; et an aliquid determinatum sit a Deo petendum.

QUÆRITE primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicentur vobis. Matth. vi, 33.

Refert Valerius de Socrate, quod dixerit, nihil determinatum esse a Deo petendum, sed in communi dumtaxat esse orandum ut ipse Deus succurreret atque utilia ac salubria daret, quoniam ipse melius scit quam nos quid expediat nobis. Cui verbo consonare videtur illud Apostoli: Quid oremus, sicut oportet, nescimus; et quod ait Psalmista: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Unde et abbas Macarius interrogatus qualiter debemus orare, respondit: Non est opus multum loqui in oratione, sed extendere manus frequenter et dicere: Domine, sicut vis et sicut tibi placet, ita fiat. Si autem instat bellum tentationis, dic: Adjuva me. Et quoniam ipse scit quæ expediunt, faciet misericordiam nobiscum.

Verumtamen quædam sunt bona in se, ac finaliter petenda, ut bona gloriæ et salus æterna: et hæc sunt ab omnibus determinate petenda. Alia quoque sunt bona in se, et necessaria ad obtinendum felicitatem completam, ut virtutes ac merita, dona quoque Spiritus Sancti: quæ etiam ab omnibus viatoribus sunt petenda. Imo unusquisque specialissime petere debet gratiam ac virtutes exstirpandi a se vitia illa ad quæ ex naturali dispositione aut habitu pravo seu usu est proclivior, et ea charismata gratiarum quæ sibi magis sunt necessaria aut expedientia secundum exigentiam suæ vocationis, aut gradus seu status, sive officii. Sunt autem et alia, de quibus ignoramus an nobis ad salutem expediant, ut sunt: adversitates, tribulationes, ægritudines, a quibus interdum cupimus et petimus liberari, quum tamen aliter prosit nostræ saluti; divitiæ quoque, honores et dignitates, quas contra nostram salutem quandoque optamus. De talibus ergo non expedit aliquid postulare, nisi secundum quod ad spiritualia requiruntur ac prosunt, tanquam media et minus principalia bona.

Denique prætacta spiritualia bona gratiæ ac virtutum determinate orare, quadrupliciter prodest. Primo, ut ea particulariter considerando ferventius affectemus: bona namque quanto particularius ac distinctius attenduntur, tanto plus appetuntur. Secundo, ut orantis intentio plenius applicetur ad ea, sicque oratio ejus efficacior fiat ad obtinendum: quia attentio orationi vigorem ac valorem non modice confert. Tertio, ut quantitas desiderii ac fervoris nostri nobis ipsis patescat, sicque seriosius studeamus proficere, et de concessis bonis gratias agere. Quarto, ut spiritualium illorum charismatum capaciores reddamur, atque copiosius ea adipiscamur: quia desiderium aperit mentem et aptat ad susceptionem boni optati. Hinc dignitatem, valorem et nobilitatem gratiæ gratum facientis, theologicarum quoque intellectualiumque virtutum atque moralium, et septem donorum Spiritus Sancti, octo beatitudinum ac duodecim fructuum Spiritus, et meritoriarum actionum, spiritualium quoque profectuum ac perfectionis internæ, et item salutis æternæ donorumque gloriæ, diligentissime totis viribus consideremus, ferventissime

Rom. VIII, 26.

Ps. LIV, 23. affectemus, et pro eis ardentissime infatigabiliterque precemur, ac de concessis toto posse regratiemur, divinam pietatem ac liberalitatem jugiter benedicentes, quod ad tam præclarissima, divinissima ac supernaturalia bona nos creare dignata est.

Chapter 18 of 42