Articulus 20
De duplici orationis exordio.
JUSTUS in principio est accusator prior sui. Prov. XVIII, 17.
Quemadmodum oratores sæculi hujus in suis sermonibus qui orationes vocantur, pro rhetorico præmittunt exordio aliquid commendationis, quo judicem ipsum collaudant de sua æquitate, prudentia, fama, probitate aut actibus, ad captandum bene-
Scal.parad. grad.xxviii.
II Cor.iii, 5. volentiam ejus (prout in Actibus Apostolorum Tertullus orator contra Paulum apostolum oraturus, ita ad judicem fertur exorsus : Quum in multa pace agamus per te, et multa per tuam providentiam corrigantur, semper et ubique suscipimus te, optime Felix, cum omni gratiarum actione) ;1 sic spiritualis orator Dei orationem suam debet incipere a captatione benevolentiæ ejus. Quod dupliciter agere potest. Primo, a Dei laudibus ac magnificentiis et a gratiarum actione incipiendo : et hoc magis convenit viris perfectis. Sicque primo Paralipomenon legitur sanctus David dixisse et orasse : Tua est, Domine, magnificentia et potestas et gloria atque victoria, tuæ sunt divitiæ, tua est gloria, tu dominaris omnium ; Domine Deus, custodi in æternum hanc voluntatem.2 Et sicut in feudo dominus feudi vult sibi a feudario totum feudum recognosci, alioqui feudarius illo privatur ; sic Dominus universorum vult sibi a nobis recognosci atque adscribi quidquid in nobis est boni aut meriti, alioqui de ingratitudine nos condemnat, et gratiæ donum tollit.
Hinc Climacus loquitur : Præ omnibus in charta obsecrationis nostræ gratiarum actionem subordinemus ; in secundo autem versu, confessionem et contritionem animæ in spiritu : hic etenim modus orandi perfectus est, secundum quod cuidam Fratrum ab angelo Domini fuit manifestatum.
Juxta hunc modum potest oratio ita formari : O Deus majestatis immensæ, cujus sapientiæ non est numerus, cujus potentiæ non est finis, cui proprium est misereri et parcere, qui nullum peccatum deseris impunitum, in cujus ditione cuncta sunt posita, a quo omne bonum procedit, cujus dona sunt merita nostra, sine quo insufficientes sumus aliquid meritorie cogitare, appetere, loqui aut agere :345 tibi omne bonum, omne meritum, omne præconium cum omni gratiarum actione adscribo ; te laudet, glorificet, benedicat omnis creatura. Precor, Domine Deus omnipotens, infinitam tuam benignitatem, mirifica misericordiam tuam in me ; ab Ps. xvi, 7. omni peccato me purga, præserva et protege ; fac me ter quotidie magis ac magis devotum, gratum, intentum.
Porro alter modus inchoandi orationem a captatione prætacta, est in primis se ipsum profundissime humiliare, graviter accusare, et adsistentia, repræsentatione ac deprecatione coram Deo reputare indignum, ac dicere illud Esdræ : Domine Deus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates meæ multiplicatæ sunt super caput meum, et delicta mea creverunt usque ad cœlum ; et cum rege Manasse : Peccavi super numerum arenæ maris, et non est respiratio mihi ; ne perdas me cum iniquitatibus meis. Sic oravit David in Psalmo : Domine, ne in furore tuo arguas me, quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
Sic et unusquisque ex intimo cordis sui fundo dicere potest : O Domine Deus sanctitatis ac sapientiæ infinitæ, Deus juste ac metuende, heu, quanta est ingratitudo, perversitas, contemptibilitas et insipientia mea ! O quanta impudentia mei peccatoris vilissimi, quod coram te audeo apparere, os aperire, aut te nominare, quem tam enormiter ac frequenter offendi, inhonoravi, reliqui ! Idcirco promerui ut universitas creaturæ contra me insurgat, me invadat, et Creatoris sui in me ulciscatur injurias. O Deus altissime, quot jam æternaliter perierunt qui ineffabiliter minus et rarius peccaverunt quam sceleratissimus et vilissimus ego ! Ecce indignum me fateor omnis creaturæ obsequio, usu atque subsidio : indignus sum pane quo vescor, lumine quo perfundor, vita qua subsisto, terra quam calco, aere quem respiro. Et nunc, Deus sublimis et adorande, quia me desperare prohibuisti, pœnitere jussisti, nec me ipsum occidere queo, precor te, Domine, ut propter te ipsum, propter bonitatem, caritatem et pietatem tuam immensam, ad laudem et gloriam tui ipsius, per Dominum nostrum Jesum Christum, per omnia mysteria et beneficia ejus, per omnia quæ pro mea assumpsit, fecit sustinuitque salute, per piissimam et gloriosissimam virginem Mariam, per omnium Sanctorum et devotorum preces ac merita, me contemptibilissimum peccatorem misericordissime digneris adspicere et purgare. Miserere mei, Deus, secundum infinitam misericordiam tuam;6 fac in me abjectissimo abundare misericordiam et gratiam tuam, in quo tanta abundavit iniquitas.7 Ne memineris impietatum mearum, sed fac me tibi de cetero tanto diligentius humiliusque servire, quo majorem mecum misericordiam effecisti, et fac me tibi ter tanto plus gratum ac fervidum et fidelem, quo plus mihi a te remissum est.8 — His et consimilibus orationibus potest devotus uti, prout unctio edocebit.
Footnotes
Chapter 21 of 42