Articulus 25
De industriis ac adjutoriis orandi devote.
LEVEMUS corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos. Thren. III, 41.
Non est semper in potestate nostra æque devote orare : hinc indigemus industriis quibus excitemur ac adjuvemur ad orandum fervide ac devote.
Prima industria est ex parte corporis, utputa talis situatio, incurvatio seu dispositio ejus quæ amplius juvet ac provocet ad inflammandum dilectionis, compunctionis sive devotionis affectum. Unde quidam leguntur orasse manibus ac oculis in cœlum elevatis : ut Moyses pro victoria filiorum Israel contra Amalec orans, Salomon quoque in templi dedicatione, similiter Christus in Lazari resuscitatione. Sed Moyses sic oravit sedendo, quoniam tota die oravit sic ; Salomon autem genibus flexis. Christus vero, ut creditur, stando oravit ita ;1 sed passioni jam proximus, oravit sic etiam genibus flexis. Hinc et Apostolus : Volo (inquit) viros orare in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione.2 Unde Isaias :3 Levate (ait) in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.4 Sic legitur beatissimus Thomas apostolus, quum esset in nuptiis filii regis, fixos in cœlum oculos tenuisse. Et gloriosus præsul Martinus oculos suos corporales assidue erexit in cœlum. Nam et ex intuitu et consideratione cœlestium corporum ac astrorum et motus atque influxus eorum, levatur mens in contemplationem Creatoris ordinatorisque omnium, juxta illud Sapientiæ :5 A magnitudine speciei et creaturæ poterit Creator cognosci. Talis quoque elevatio oculorum valet ad considerationem cœlestium gaudiorum ac patriæ Beatorum, quæ est regnum cœlorum, ad quod mentis intuitum et cordis affectum assidue decet nos elevare, imo ad Dominum ipsum præsidentem et regnantem in cœlis, exemplo dicentis :6 Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.7 Hinc, ut sciremus quo et ad quem debeamus orando dirigere oculos ac desideria cordis, Christus in exordio dominicæ ait Orationis: Pater noster, qui es in cœlis.8
Porro alii leguntur orasse genibus flexis: quemadmodum et sacratissimus Bartholomæus apostolus recitatur centies in die genua in oratione flexisse. Alii oraverunt toto corpore in terram prostrato: quemadmodum Moyses in monte Sinai pro venia impetranda idololatris Israelitis, prout ipsemet in Deuteronomio refert.9 Sic quoque et Christus passione imminente oravit.10 Et talis prostratio videtur majorem humiliationem prætendere: tamen, si diu duret, potest faciliter somnolentiam provocare.11 Eligat ergo unusquisque situm suæ devotioni magis deservientem.
Præterea, ad majorem compunctionem in se provocandam, potest orans se coram Dei præsentia exhibere manibus retro ligatis aut junctis, instar latronis, homicidæ ac furis, ac dicere: Ecce, o Domine Deus, ego sum pessimus ille latro qui scandalo ac persuasione et variis modis animas proximorum ac propriam animam interfeci, eas ad mortalia vitia inducendo, qui honorem, laudem et gloriam tibi debitas sacrilege usurpavi, sicque innumerabilibus vicibus suspendium merui infernale.
Secunda industria est ex parte loci, cujus dispositio multum confert ad deprecandum devote. Nam et Christus describitur ascendisse in montem, ut solus oraret;12 tempore quoque passionis a tribus etiam familiarioribus avulsus discipulis, solus oravit. Quo constat quod altitudo solitudoque loci ad orandum devotius conferant, ut declaratum est supra.13 Similiter consecratio loci: unde Anna sancta non discedebat de templo.
Tertia industria est ex parte temporis, quia nocturnum tempus ad orandum est aptius, ut supra dictum est plenius.
Quarta est invocatio suffragationis Sanctorum, juxta illud in Job:14 Ad aliquem Sanctorum convertere. Nam et Moyses orando pro filiis Israel, frequenter commemoratus est sanctorum patriarcharum Abraham, Isaac et Jacob, illorum postulans meritis adjuvari et exaudiri:1516 quanto magis nos defectuosissimi vitia nostra pensantes, reputare debemus indignissimos nos esse per nos ipsos immediate ad Deum sanctitatis ac dignitatis immensæ accedere, idcirco illorum suffragia implorare, qui jam confirmati in bono et beati effecti, indesinenter et immediate adstant vultui gloriæ majestatis, ut ipsi præparent nobis iter, veniam postulent, gratiam impetrent, et omne nostrum suppleant imperfectum? Specialissime autem unire debemus nos ipsos ac meritoria opera nostra Domino nostro Jesu Christo, tanquam capiti nostro, per fidem, spem et caritatem: quatenus virtute ac meritis totius conversationis Christi in sæculo isto ac suæ salvificæ passionis exaudiamur, adjuvemur et acceptemur in omnibus. Hinc Ecclesia orationes suas concludit, dicendo: Per Dominum nostrum Jesum Christum. Sed quoniam Christus est Deus et homo, metuendissimus judex, indigemus quoque mediatore ad ipsum aut mediatrice: idcirco dignissimam ac benignissimam Genitricem ipsius, advocatam et dominam nostram, indesinenter cum omni caritatis fervore, pia fiducia et profunda humilitate debemus accedere, salutare, honorare et invocare ut oret pro nobis, deinde Sanctos et Sanctas ad quas majorem habemus devotionem. Et expedit ut unusquisque specialiter invocet unum specialem Apostolum, unum martyrem, unum confessorem unamque Sanctam, aut plures. Sed et quilibet angelum suum custodem valde specialiter debet diligere, venerari ac invocare, et suis beneficiis atque dignativis obsequiis regratiari.
Quinta industria est, pectus tundere, suspirare ac gemere, ut per talia generetur compunctio. Quemadmodum enim quædam aves sunt leves et agiles corpore, et ad volandum protinus expeditæ, quædam vero sunt corpore graves, et quibusdam præambulis alarumque motibus se præparant ad volandum: sic personæ virtuosæ, contemplativæ, perfectæ, sine prætactis industriis in omni loco et tempore sunt aptæ ac dispositæ ad elevationem cordis sui in Deum per sapientiæ donum, per caritatis incendium, per devotionem et compunctionem (mox enim ut nomen Dei conceperint, elevantur et accenduntur in ipsum); imperfectæ vero et incipientes adminiculis atque industriis indigent tactis nunc et tangendis.
Sexta industria est, ab exercitio assiduæ orationis non cessare, sive sensibilis adsit devotio sive non, ut in sanctam consuetudinem orandi perveniatur. Et studeat orans ac psallens, non ex superficiali et arida consuetudine orare ac psallere, sed quo frequentius, eo ferventius tam sanctos et angelicos actus exercere conetur.
Septima industria est diligens et affectuosa ac compassiva recordatio dominicæ passionis, ex qua ad Deitatis contemplationem et amorem anima præcipue elevatur.
Octava est vigilans consideratio propriarum indigentiarum, culparum, calamitatum, periculorum: ex quorum attenta ponderatione generatur grandis compunctio.
Nona est consideratio indigentiæ proximorum et compassio eorumdem, sicque ex caritate velle pro posse succurrere ipsis tanquam sibimetipsi, et orare ex corde pro omnibus, dicendo:17 Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Imo tota Oratio illa dominica ex ferventi affectu pro viatoribus cunctis, præsertim fidelibus, est dicenda.
Decima industria est quotidiana diligensque attentio quatuor novissimorum, quorum sollicita consideratio omnem expellit negligentiam ac torporem, juxta quod ait Scriptura:18 Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.
His utamur industriis, incitamentis ac dispositionibus ad orandum quotidie magis ac magis fervide ac devote, quousque ad illum pertingamus gradum perfectionis in quo sine adminiculis istis simus idonei, expediti ac validi ad orandum contemplative in omni loco, actu et tempore, mox atque repente quum Deum conceperimus mente.
Footnotes
-
Exod. xvii, 11, 12. ↩
-
Reg. viii, 22. ↩
-
Joann. xi, 41. ↩
-
Is. xl, 26. ↩
-
Luc. xxii, 41. ↩
-
Tim. ii, 8. ↩
-
Ps. cxxii, 1. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Deut. ix, 18. ↩
-
Matth. xxvi, 39; ↩
-
Marc. xiv, 35. ↩
-
Matth. xiv, 23. ↩
-
art. XVI. Luc. II, 37. ↩
-
Job v, 1. ↩
-
Deut. ix, 27. ↩
-
Exod. xxxii, 13; ↩
-
Matth. vi, 12. ↩
-
Eccl. vii, 40. ↩
Chapter 26 of 42