Articulus 29
De speciebus infructuosæ orationis.
APPROPINQUAT populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Is. xxix, 13.
Hæc verba Christus apud Matthæum sic allegat : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.1 Hinc prima species infructuosæ orationis, est oratio inattenta atque oratio inobedientis orantis, qui verbis Deum honorat, sed mente et opere offendit ac contradicit. De quo ait Scriptura :2 Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Talem orationem quidam simoniacam vocant, quia pro sola corporali voce aut sono verborum vult spiritualia obtinere charismata. De qua asserit Augustinus, quod oratio sine attentione et vox sine devotione, est quasi clamor brutorum et tanquam mugitus boum.
Secunda infructuosæ orationis species dicitur insalutaris, id est saluti contraria, qua petitur quod veræ beatitudini adversatur. Unde post Cœnam dixit Salvator discipulis suis: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. In nomine enim Christi non petitur quod ad salutem non suffragatur.3 Unde et Jacobus ait apostolus: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis.4 Talis fuit oratio qua divinus Apostolus petiit a se stimulum carnis auferri.5
Tertia appellatur perversa oratio, qua postulatur quod prohibet peti Deus qui exoratur: ut dum injuste rogatur vindicta de inimico, pro quo jubetur fundi oratio. De tali oratione fertur in Psalmo, Fiat oratio ejus in peccatum:6 quoniam talis non solum non promeretur, sed etiam demeretur.
Quarta species orationis infructuosæ vocatur simulata et ficta, dum quis verbis efflagitat quod mente impetrare non cupit, imo impetrare formidat, quemadmodum ait Gregorius: Fundit os precem, sed utinam cor teneat amorem. Nam vitam inimicorum petimus, et tamen ne exaudiamur timemus. Sic orans conatur Deo illudere; sed mentitur iniquitas sibi, et illudit miser sibimetipsi.7
Quinta hujus orationis species vocatur præsumptuosa, dum quis meritis propriis orando nimis innititur ac confidit, aut aliis præferri inordinate deposcit. Ideo filiis Zebedæi nondum spiritualibus factis et ceteris anteferri Apostolis precantibus, dixit Judex: Nescitis quid petatis.8
Sexta vocatur ridiculosa et fatua, dum orans coram Deo se reputat spiritualiter opulentum ac ceteris meliorem, nec suam attendit inopiam, defectuositatem, atque culparum suarum congeriem: similis ei qui eleemosynam petiturus, suas jactat divitias, vestesque induit pretiosas. Talis est oratio hypocritarum et spiritualiter superborum, ac Pharisæi qui dixit:9 Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. Unde in Apocalypsi Christus ait ad quemdam: Dicis quia dives sum et nullius egeo;10 et nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
Septima species orationis infructuosæ dicitur diffidentialis aut hæsitans, juxta illud Jacobi: Qui hæsitat, similis est fluctui maris:11 non ergo existimet homo talis quod aliquid accipiat a Domino. — Oratio quoque non perseverans frequenter est infructuosa. Porro oratio pro aliis fusa ex caritate, quamvis interdum pro illis non exaudiatur, non tamen infructuosa censetur, quia in profectum orantis convertitur, quemadmodum ait vir sanctus:12 Oratio mea in sinu meo convertetur.
Omnes has infructuosas vitemus orationes, atque orationes ferventes, sinceras, attentas, confidentiales ac humiles Deo jugiter offeramus.
Footnotes
Chapter 30 of 42