Articulus 23
Qualiter Deus diversimode videtur se habere circa orantes.
MULTITUDO viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se. Is. LXIII, 15.
Quemadmodum orantes ex diversis affectibus et considerationibus diversimode invocant Deum, sicut jam præcedenti articulo patuit, sic diversis oratoribus in orationibus suis apparet quod Deus valde diversimode se habeat circa ipsos: imo uni et eidem oranti per temporum intervalla hoc ipsum apparet.
Etenim personis devotis et virtuosis interdum dispensative ad tempus consolatio divina subtrahitur, ita quod in quadam ariditate atque duritia animi relinquuntur, subtracta devotione sensibili; interdum quoque gravissimis tentationibus, infirmitatibus, adversitatibus, persecutionibus exponuntur, in quibus si spiritualis consolatio desit, cœlum æneum et terra ferrea esse videntur: sicque videtur oranti quod
A Deus ipsum respicere et audire penitus dedignetur, quoniam diu orando nullum in se sensit fructum suæ orationis.
Imo interdum oranti apparet quasi omnia casu et fortuna decurrant, nec utile sit orare, meliusque succedat iniquis et impiis qui non orant, quam justis orantibus. Ex quorum persona Malachias ait: Quod emolumentum habuimus, quia ambulavimus tristes coram Domino?12 Et Psalmista: Avertisti (inquit) faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Nam et sanctus Job amaritudinibus afflictionibusque repletus:3 Clamo (ait) ad te, et non exaudis me. Denique istud quandoque ita apparet oranti ex suggestionibus inimici; quandoque vero ex subreptione vel obscuratione, hebetudine aut tædio animi, dum Deus dispensative permittit suos fideles sic fluctuare et concuti, ut probet eorum constantiam, et virium suarum insufficientiam pensent, ac postea relevati et exauditi cordialius regratientur, sicque exercitati reddantur et experti in spirituali militia, atque idonei consulere aliis, præsertim tentatis. Nam et Paulus apostolus protestatur: Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos vivere.4
Interdum apparet oranti, quod Deus non solum non audiat neque respiciat eum oculo suæ clementiæ, verum etiam tanquam indignans et iratus aut implacabilis sibi resistat, seque abjiciat, et suæ iracundiæ plagas augeat in se: quoniam quanto plus orat, tanto plus crescit in se sterilitas seu afflictio cordis, sive tribulatio corporis, aut certe utrumque. Hinc scriptum est: Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.5 Et rursus:6 Ut quid, Domine, repellis orationem meam? Unde et sanctus Job locutus est Domino:7 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. In tali eventu habenda est patientia, et certa tenenda est fides quod juxta testimonia Scripturarum Omnipotens non relinquit sperantes in se, nec continuatas orationes despicit.8
Interdum apparet oranti, quod Deus pie se habeat circa se, non tamen suam orationem advertat, quia orando non experitur signum aliquod acceptionis aut benevolentiæ Dei circa id pro quo orat: unde ambiguus redditur an id quod deprecatur placeat Deo; vel si tale est ut nequeat displicere, veretur an pro aliqua sua culpa Deus differat exaudire, an potius dispensative, ut postea copiosius præstet quod petitur.
Interdum vero orans mox in precibus suis consolationem ac spiritualem sentit dulcedinem, juxta illud Psalmi: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Sicque ad deprecandum magis accenditur. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Qui in oblectatione orat*, suscipietur.*
Aliquando vero apparet oranti, quod intra se audiat Dominum suis desideriis favorabiliter respondentem, ac suæ petitioni gratiose ac misericorditer annuentem, juxta quod scriptum est: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam. Hinc legitur apud Isaiam: Miserans miserebitur tui; ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. Unde rursus Dominus per eumdem ait Prophetam: Adhuc illis clamantibus dicam, Ecce adsum. Et istud solet esse indicium exauditionis divinæ, secundum illud in Psalmo: Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua.
Footnotes
Chapter 24 of 42