Articulus 11
Qualiter debemus nos præparare ad orandum idonee ac devote.
ANTE orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Eccli. XVIII, 23.
Quemadmodum magnus ille pater Climacus admonet, quicumque coram stare et colloqui Deo regi ac judici accedimus, non imparati hoc faciamus, ne a longe videns nos imparatos venire, et arma ac stolam regiæ adsistentiæ non habere, ministris suis injungat ut ligatos nos alicubi longe a facie sua projiciant atque exsilio tradant, orationes quoque nostras diruptas denuo in nostram projiciant faciem. Denique dictum est, quod cum omni attentione, reverentia et fervore, cum omni humilitate, obedientia, confidentia et timore debeamus Dominum exorare. Certum est autem, quod mens humana tanto perfectius possit uni intendere et vacare, quanto plus a multis abstrahitur: sicque tanto sincerius ac stabilius Deo infigitur et unitur, quanto minus circa creata, vana et impertinentia occupatur.
In primis ergo ad exorandum efficaciter et condigne disponit consideratio propriæ defectuositatis et transgressionis multiplicis, quotidianæque culpæ quasi innumerabilis: ex qua consideratione intenta oriuntur, sui ipsius profunda humiliatio, cordialis contritio, salubris anxietas, et magna ac festinata orandi instantia. Ideo ait Bernardus: Debemus nos coram Deo quasi facie ad faciem constituere, vitam nostram discutere, et imminentia nobis mala propter nostra peccata pensare. Unde et Isidorus dixit: Dum coram Deo in oratione adsistimus, gemere et plorare debemus, reminiscentes quam gravia sint peccata quæ commisimus et quæ omittendo incidimus, atque quam dira exsistant supplicia quæ meruimus ac timere habemus.12
Secundo ad præparationem hanc valet consideratio Dei quem invocamus, cujus proprietates, attributa et perfectiones diligenter intueri nos convenit. Quemadmodum namque, Scriptura testante, secundum ligna silvæ exardescit ignis; sic secundum diversas considerationes apprehensionesque Dei, nascuntur in mente affectiones salubres diversæ. Etenim ex consideratione infinitæ et superpurissimæ bonitatis, amabilitatis ac pulchritudinis Dei, oritur dilectio ejus et inflammatio caritatis, juxta illud Psalmistæ: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.3 Porro ex consideratione infinitæ majestatis, dignitatis et excellentiæ Dei, oritur zelus et affectio divini honoris, juxta illud Eliæ: Zelo zelatus sum pro Domino. Ex consideratione divinæ liberalitatis et beneficiorum ac promissorum ipsius sequitur affectio gratitudinis, juxta illud: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Ex consideratione divinæ justitiæ oritur timor, sicut Job ait:4 Considerans Deum timore sollicitor. Ex consideratione misericordiæ Dei nascitur affectio spei. Ex consideratione sapientiæ sanctitatisque Dei generatur erubescentia de turpitudine vitiorum.5 Ex consideratione ac meditatione divinæ præsentiæ profluit custodia cordis, juxta illud: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.6 Sicque ex consideratione hac Dei multiplici præparat homo se ad orandum amorose, timorate, reverenter, confidenter et custodite atque gratanter; et quo dignior exstat affectio, eo præclarior est oratio ex ea procedens.
Tertio ad præparationem orationis pertinet fixa recollectio cordis, et emundatio ejus a cogitationum et affectionum extranearum decursibus. Ad quod pertinet quod ait Salvator: Tu autem quum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito.7 Quod quamvis frequenter corporaliter sit agendum, melius tamen spiritualiter sumitur, ut ingressus cubiculi sit reditus ad cor. Unde et scriptum est: Quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.8 Clausura vero cubiculi est mentis custodia ac distractionum exclusio. De hoc in Collationibus Patrum abbas Isaac: Ante omnia, inquit, observandum est diligentius evangelicum illud præceptum, ut intrantes in cubiculum nostrum, ostio clauso Patrem nostrum oremus: quod a nobis ita implebitur. Nam intra nostrum cubiculum supplicamus, quum ab omnium cogitationum et sollicitudinum strepitu cor nostrum penitus amoventes, secrete ac familiariter preces nostras Deo offerimus. Ostio vero clauso oramus, dum strictis labiis cum silentio supplicamus scrutatori, non vocum, sed cordium. In abscondito autem oramus, quando corde tantum et mente intenta petitiones nostras soli Deo effundimus, ita ut nec adversæ potestates valeant genus nostræ petitionis agnoscere.9 Propter quod cum summo silentio est orandum, non solum ne Fratres adstantes nostris susurriis aut clamoribus impediamus, et orantium sensibus obstrepamus, sed ut ipsos quoque invisibiles hostes, qui nostris orationibus maxime adversantur, lateat nostræ petitionis intentio.
Quarto ad præparationem hanc valet consideratio magnitudinis causæ pro qua oramus: quæ est remissio peccatorum, infusio gratiarum, evasio æternæ damnationis, adeptio sempiternæ salutis, victoria tentationum, conculcatio invisibilium hostium, præservatio a peccatis, profectus in omni virtute ac meritis; et item salvatio Christianorum, commune bonum Ecclesiæ, subventio defunctorum, atque succursus Dei in omni necessitate. Si harum eminentiam magnitudinemque causarum rite perpendimus, cum omni utique custodia et fervore, cum incessabili diligentia, cum timore exorabimus Deum.
Insuper, quoniam indigemus in tota vita præsenti clamare ad Dominum, debemus
Eccl. xxviii. 12.10
III Reg. xix, 10, 14.11 nos ad idoneam orationem per vitam bonam disponere, quum dicat Propheta : Subditus esto Domino, et ora eum.12 Et quia in qua mensura mensi fuerimus, remetietur et nobis, qui vult a Deo liberaliter et misericorditer exaudiri, opera misericordiæ tam corporalia quam spiritualia studeat totis viribus exercere.13 Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.14
De hac præparatione ad orationem abbas Isaac in sua prima ait collatione :15 Ut eo fervore et puritate qua decet fundatur oratio, ista sunt observanda. Primo abscindenda est generaliter omnium carnalium rerum sollicitudo ; nec solum cura, sed et memoria cujuslibet causæ sive negotii est vitanda ; detractiones, vaniloquia, loquacitas sunt omnifarie amputanda ; et potissime iræ atque tristitia sunt radicitus evellendæ. Quibus extrusis, humilitatis inconcussa fundamenta sunt jacienda ; quibus superponenda est spiritualis virtutum structura; et ab omni discursu evagationeque lubrica cohibendus est animus, ut ita paulatim ad contemplationem Dei ac spirituales intuitus valeat elevari. Quidquid enim ante orationis horam anima nostra conceperit, orantibus nobis per recordationis ingestionem occurrere solet. Quamobrem quales orantes volumus inveniri, tales nos esse ante orationis tempus præparare debemus. Ex præcedenti enim statu mens in supplicatione formatur, et præcedentium verborum aut actuum imago ante oculos mentis præludens, faciet nos irasci, concupiscere, aut retractare præterita, aut risu fatuo (quod dicere pudet) concitari. His concordat quod Climacus loquitur :16 Si sapiens et acutæ intelligentiæ quis exsistit, ex Dei memoria abjicere potest omnem maledictionem, iram, sollicitudinem pravam, evagationem, satietatem et tentationem. Præanticipa præparare te ipsum per continuam in anima orationem ad adsistentiam tuæ supplicationis (id est, ad exsolvendum devote orationes, laudes et Horas ad quas teneris, dispone te, Deum intra te assidue invocando, ut det tibi gratiam et virtutem persolvendi debita illa cum condecenti attentione), et confestim proficies. Si adhuc in carcere carnis sumus, audiamus Christum dicentem :17 Linteo obedientiæ te præcinge, et proprias voluntates exue, atque ab his nudus accede ad Deum in tua oratione ; et tunc Deus te sine periculo gubernabit.
Postremo, præparans se exaudiri, ignoscat ex corde, et his quibus forefecit, reconciliari et satisfacere mox festinet.
Footnotes
-
art. v et s. ↩
-
Scal. par. ad. grad. XXVIII. ↩
-
Ps. xxxviii, 4. ↩
-
Ps. cxv, 12. ↩
-
Job xxiii, 15. ↩
-
Ps. cxviii, 168. ↩
-
Matth. vi, 6. ↩
-
Ps. iv, 5. ↩
-
Sap. i, 6. ↩
-
Eccli. xxviii, 12. ↩
-
collat. ix, c. 35. ↩
-
Ps. xxxvi, 7. ↩
-
Matth. vii, 2. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
cap. 3. ↩
-
Scal. parad. grad. xxviii. ↩
-
Act. xii, 8. ↩
Chapter 12 of 42