Skip to the text

Articulus 24

De diversis nominibus orationis.

STETIT angelus ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut adoleret et daret de orationibus Sanctorum super altare aureum quod est ante thronum Dei; et ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de manu angeli coram Deo. Apoc. VIII, 3, 4.

Tanta est dignitas et efficacia orationis, ut non queat paucis exprimi verbis: ideo in Scripturis diversa et præclara nomina sortitur oratio. Ipsa namque in primis est interpres desiderii, id est piæ affectionis expositrix, atque internæ dispositionis animæ declaratrix. Idcirco, ut Climacus loquitur, oratio est speculum mentis, quia in ea refulget dispositio cordis.1 Nempe qualis sit orans, quantum et quousque profecerit, ex ejus orationibus innotescit: quia quo mente exstat ferventior, quo humilior, purior atque stabilior, quanto perfectior ac divinior fuerit, tanto affectuosiores, humiliores, mundiores sublimioresque preces offeret Deo, et in suis orationibus stabilior erit. Idcirco, ut asserit Augustinus, unusquisque ex qualitate suæ orationis sibi ipsi innotescere potest: si enim in precibus suis hinc inde distrahitur, si frigida orat mente et circumspicientibus oculis, si sine præparatione, reverentia ac timore, signum est interioris inopiæ ac miseræ mentis.

Sic ergo oratio vocatur in primis interpres desiderii. Secundo, speculum mentis. Tertio, nuntius et legatus orantis, non quiescens donec veniat ad thronum atque præsentiam summi Regis. Unde oravit vir sanctus: Intret in conspectu tuo oratio mea.2 Insinuat enim orantis affectum Deo, non quasi ignoranti, sed ut patrocinium conferenti. Juxta quem modum ait Prophetam: Delictum meum cognitum tibi feci.3 Hinc scriptum est:4 Oratio humiliantis se nubes penetrabit; et donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus adspiciat.

Quarto oratio vocatur sacrificium quod ex medullis atque visceribus animæ Creatori offertur. Hinc scriptum est: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.5 Hoc sacrificium igne caritatis est inflammandum, sicque celerime fertur in altum.

Quinto oratio nominatur spirituale unguentum, et vitiorum emplastrum ac me-

Eccle. x, 1. dicina. Unde Salomon fassus est : Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Hæ etenim muscæ sunt distractiones illicitæ et cogitationes extraneæ, quæ orationis suavitatem impediunt.

Sexto vocatur thus seu immolatio, vapor et fumus thuris : quia devotionis dulcedinem, pietatis et caritatis suavitatem includit, et instar fumi ascendit ac dulciter redolet coram Deo. Idcirco et thymiama boni odoris potest vocari. Unde in Apocalypsi habetur : Habebant singuli seniores citharas et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes Sanctorum.

Septimo appellatur oratio vitulus labiorum, secundum illud Osee : Reddemus vitulos labiorum nostrorum. Cui consonat illud Apostoli : Per Christum offeramus hostiam laudis Deo semper, id est fructum labiorum nostrorum confitentium nomini ejus. Oratio namque instar vituli est sacrificium spiritualiter pingue, tenerum ac suave.

Octavo oratio nominatur gladius, per quem orans fugat invisibiles hostes, et qui penetrat cordis secreta et ejus scindit duritiam. Unde Apostolus dixit : Sumite gladium spiritus, quod est verbum Dei.

Nono vocatur lucta. Orans enim sua oratione iræ Dei resistit, et a Deo sua assiduitate ac importunitate extorquet quod postulat. Nec dubium quin orans contra invisibiles hostes sua oratione luctetur. Sic enim sanctus Jacob contra angelum fertur luctatus, et benedictionem ab illo extorsit, in tantum quod contra Deum fortis fuisse describitur.

Decimo oratio dicitur satisfactio pro peccatis : siquidem oratio, eleemosyna et jejunium partes satisfactionis dicuntur.6 — Oratio quoque est reconciliatio Creatoris, tutamen et præservatio a culpis futuris, refugium viatorum in omni necessitate, consolatio ac relevamen in omni infirmitate, armatura atque victoria in omni tentatione, columna in prosperis et adversis.

Footnotes

  1. Scal. parad. grad. xxviii. *illuminatio ↩

  2. Ps. LXXXVII, 3. ↩

  3. Ps. XXXI, 5. ↩

  4. Eccli. xxxv, 21. ↩

  5. Ps. CXL, 2. ↩

  6. Sap. xiii, 5. ↩

Chapter 25 of 42