Skip to the text

Articulus 1

Quid sit oratio.

ORATIO, ut asserit Damascenus, est petitio decentium a Deo, id est postulatio rerum salubrium quas decet peti a Domino majestatis ac sanctitatis immensæ, a quo nec vilia nec puerilia neque illicita sunt petenda, sed summum bonum, videlicet ipsemet Dominus Deus, tanquam objectum, causa et fons totius salutis, deinde beatifica visio ejus, quæ est beatitudo æterna omnium electorum, consequenter ea quæ nobis necessaria aut utilia sunt ad obtinendam felicitatem perpetuam, utputa gratia gratum faciens, et virtutes infusæ ac spirituales profectus in eis, et merita vitæ beatæ, remissio præteritarum culparum et evitatio futurarum, atque in omni tentatione triumphus. Temporalia quoque bona a Deo sunt postulanda in quantum sunt expedientia et necessaria ad virtuose vivendum, ad proficiendum in spiritualibus bonis, ad adipiscendum dona gloriæ æternalis.

Itaque a liberalissimo ac gratiosissimo Deo principalissime atque finaliter postulare debemus ipsummet summum et incommutabile bonum, et incomparabile et immensum, sine quo nec esse, nec laudabiliter vivere, nec felices esse aut fieri possumus, atque ad quem nos ipsos et omnia nostra ac cuncta creata finaliter ordinare debemus. Deus namque præstando dona sua gratuita, utputa caritatem et gratiam, rationalibus creaturis, præstat eis se ipsum, ita quod ipse est objectalis beatitudo, pars, possessio hereditasque earum, quo in hac vita fruuntur inchoative et imperfecte, in futura autem vita plenarie et æterne. Unde sanctus Jeremias propheta testatus est:1 Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.2 Et beatus rex David: Dominus pars hereditatis meæ, id est pars mea hereditaria ac bonum illud præcipuum quod præ cunctis elegi et diligo, quod est vera et summa opulentia amatorum suorum. De quo rursus ait Psalmista: Quid enim mihi est in cœlo? et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.3

Insuper, quoniam rationalis intellectualisque creatura summe desiderat id clare videre et eo plenarie frui quod maxime amat et cupit, idcirco post desiderium et amorem summi, increati ac invariabilis boni, potissime appetit claram, immediatam ac facialem intuitionem atque notitiam ejus, suavissimam quoque et æternam et perfectam fruitionem ipsius, qua adepta tam plenarie contentetur et quietetur, ut nil amplius nec aliud valeat affectare, quia nec aliter potest hoc summum bonum perfecte possidere, nisi intuendo ipsum ac eodem perfruendo modo jam tacto. Denique hæc beatifica visio Deitatis est ultimus finis et beatitudo formalis inhærens electis, videlicet perfectissima actio eorumdem.

¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.

Quemadmodum autem rationalis creatura orat et invocat Deum verum pro obtinenda beatitudine ista, sic orat et invocat eum pro mediis necessariis atque accommodis per quæ valeat tantam adipisci felicitatem: quæ media sunt remotio impedimentorum salutis, id est, expulsio vitiorum, indulgentia peccatorum, expugnatio tentationum, et omnium devitatio per quæ impeditur homo a vera conversione, contritione, ac spirituali profectu perseverantiaque finali.4 Porro gratia et virtutes ac dona Spiritus Sancti, virtuosique actus et spirituales profectus, contritio et conversio, illuminatio et inspiratio Spiritus Sancti, sunt media magis directa et propinqua obtinendi salutem æternam, quam prætactæ remotiones impedimentorum salutis. Itaque Deum gloriosum et pium quotidie invocare debemus pro omnibus mediis istis, et pro eorum profectibus et augmentis, exorando infinitam benignitatem ipsius ut omnia peccata nostra præterita nobis clementer ignoscat, et a futuris excessibus ac peccatis nos præservare dignetur, quotidianum quoque præstet profectum in omni gratia, virtute ac dono Spiritus Sancti, in refrenationibus passionum, in exstirpationibus vitiorum, in tentationum victoria, in prudentia et cautela vitandi periculosa et vana consortia, imo et universas occasiones peccandi, sicque evadamus pœnas purgatorii ac inferni.

Præterea, quædam sunt orationes in quibus hæc omnia postulamus, ut est oratio illa dominica, Pater noster; quædam vero sunt orationes in quibus petimus aliqua horum aut unum, ut est facile pensare: et secundum hoc assignantur diversæ species orationis, ut infra tangetur.

Insuper, quia orantem oportet attendere propriam defectuositatem, infirmitatem et culpam, sicque ad divinam confugere pietatem, quod non contingit nisi credendo seu considerando Deum esse omnipotentem ac misericordem, et omnia cognoscentem, disponentem ac judicantem; idcirco oratio dicitur ascensus mentis ad Deum, quoniam orans a consideratione propriæ insufficientiæ et peccati mente conscendit ad considerationem omnipotentiæ, clementiæ ac providentiæ Dei, qui solus per omnipotentiam suam potest impium justificare, et per suam clementiam pronus est indulgere, atque per invariabilem providentiam suam facit omnia cooperari suis electis in bonum, et ex malis elicit bona, et cuncta prout voluerit ordinat, et ad pium ac salubrem finem convertit ac ducit.

Amplius, quia oratio ex desiderio oritur, nam et interpres (id est expositor ac propositor nuntiusque) desiderii nuncupatur; ideo asserit Augustinus, quod oratio est pius affectus mentis in Deum directus. Quod qualiter intelligendum sit, Thomas super quartum Sententiarum, distinctione quintadecima, exponit, dicendo: Dirigere mentis affectum in Deum contingit dupliciter.5 Uno modo sicut in objectum: sicque affectus in Deum directus, est amor Dei. Alio modo tanquam in id per quod adimplenda est mentis affectio: et hanc directionem mentis in Deum facit ratio, et ipsa directio oratio appellatur. Sicque oratio vocatur desiderium seu affectus, sicut res sperata interdum spes nominatur, ut quum ait Propheta:6 Quoniam tu, Domine, spes mea; atque Apostolus:7 Spes quæ videtur, non est spes.

Postremo, sicut ait Isidorus, orare prima impositione est idem quod dicere: sicque oratio vocatur locutio. Et dicitur oratio quasi oris ratio, quia ex sua institutione oratio designat expressionem actus ipsius rationis per officium oris. Hinc ait Bernardus: Oratio, oris est ratio, quando jam ore suo loquitur homo cum Deo. Hinc quoque sermones rhetorici dicuntur orationes, et rhetores oratores. Unde oratio proprie sumpta, de qua nunc sermo, vocatur divina rhetorica. Propter quod Guillelmus Parisiensis librum quem de oratione composuit, de Divina rhetorica intitulavit.

Footnotes

  1. Thren. III, 24. ↩

  2. Ps. XV, 5. ↩

  3. Ps. LXXII, 25, 26. ↩

  4. Rom. VIII, 28. ↩

  5. q. IV, a. 1, q.cula 1 ad 1um. ↩

  6. Ps. XC, 9. ↩

  7. Rom. VIII, 24. ↩

Chapter 2 of 42