Skip to the text

Articulus 4

De variis causis et incitamentis invocandi Deum indesinenter cum omni diligentia et fervore.

QUUM quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Deut. IV, 29.

Orare, est divinum auxilium implorare, et dona Dei efflagitare : idcirco quo amplius ac multiplicius indigemus auxilio Dei et donis suæ clementiæ, eo instantius atque ferventius oportet orationibus nos vacare. Denique, quædam sunt mala culpæ, quædam mala pœnæ, quædam mala infernalis miseriæ. Rursus, quædam sunt mala præterita, quædam mala præsentia, quædam mala futura. Multa sunt quoque quæ incitant et inclinant nos ad peccandum, videlicet : fomes peccati, concupiscentia carnis, consuetudo prava, societas mala ; quatuor vulnera animæ ex originali peccato inflicta et consecuta, quæ sunt, habitualis concupiscentia quædam in vi concupiscibili, infirmitas in irascibili, ignorantia in ratione, malitia in voluntate ; mundus, et amabilitas quædam, pulchritudo ac delectabilitas creaturarum, atque invisibiles hostes.

Primo itaque divinam misericordiam jugiter invocare debemus propter peccata præterita, ut nobis indulgeantur quantum ad culpam et pœnam, ita ut in præsenti vita pro eis satisfaciamus, ne vitæ futuræ reservemur suppliciis. Hinc in Ecclesiastico docetur : Fili, peccasti? ne adjicias iterum, sed de præteritis deprecare, ut tibi dimittantur.1 Nempe, ut ait Scriptura, Deus peccata inulta abire non patitur.2 Idcirco necesse est ea vel in præsenti sæculo aut in futuro puniri : pœna namque correspondet atque debetur culpæ. Verumtamen magna pars punitionis, satisfactionis et expiationis culparum, est cordialis contritio ac erubescentia de eisdem; ardor quoque caritatis vitiorum consumit reatum. Præterea, quo Deum gloriosum et summum enormius, frequentius diutiusque offendimus, eo incessabilius, dolorosius, humilius et ferventius benignitatem Dei et veniam postulare debemus, et dicere cum Manasse : Peccavi super numerum arenæ maris, multiplicans offensiones, abominationesque statuens, et non est respiratio mihi ; et cum Psalmista : Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me ;3 itemque : Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis ;4 atque cum Esdra : Deus meus, confundor et erubesco faciem meam levare ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum.5 Itaque contritio ex qua pro remissione culparum Dominum invocamus, debet esse adæquata gravitati et multitudini transgressionum nostrarum.

Secundo Omnipotentem quotidie exorare debemus propter peccata nostra quotidiana, quibus omittendo et committendo offendimus eum quotidie multoties valde, imo innumerabiliter potius et multo frequentius quam advertimus aut scire valemus, cogitatu, affectu, locutione et actione, omnique sensu exteriori et interiori, activis quoque passivisque scandalis et alienis peccatis, atque in cibo, potu, somno, vestitu et incessu, ac negligentiis, levitatibus et dissolutionibus multis, ita quod intercedere indigemus : Ab occultis meis munda me, Domine ;6 et rursus : In multis offendimus omnes ; et, Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens. Merito ergo dixit beatus Job: Non justificabitur homo compositus Deo ; si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere ei unum pro mille. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Etiamsi habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum Judicem deprecabor.7 Ecce quam humiliter et contrite, quam frequenter ac fervide oportet nos Dominum invocare pro quotidianorum nostrorum remissionibus peccatorum.8910

Tertio oportet nos Deum jugiter exorare, ut a peccatis nos præservare dignetur futuris, quæ nisi ab illo adjuti, protecti et præservati fuerimus, incidemus. Hinc affectuosissimo et devotissimo corde dicamus : Ne derelinquas nos, Domine Deus noster. Et denuo : Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me; gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia; deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; dirige me in veritate tua, et doce me.

Quarto indigemus sic deprecari propter pronitates et proclivitates peccandi, quibus infecti et pleni sumus in corpore et in anima. Deformatæ sunt etenim animæ vires et ad peccandum pronissimæ : proclivis est intellectus ad ignorantias, falsitates, errores, deceptiones, obtusus et tardus ad capiendum salubria, promptus ad curiosa, stulta, inania, in quibus facillime delectatur complacentiamque habet; memoria quoque vaga instabilisque consistit, tenax inutilium et malorum, obliviosa salutarium et bonorum; sic et voluntas ad malitias, nequitias, dolos, aversiones, invidias invenitur proclivis. Insuper appetitus sensitivus tam concupiscibilis quam irascibilis, ad diversarum passionum immoderantias et excessus totus pronissimus est, miserabiliter infectus et deformatus. Difficillimum quoque est interiores et exteriores sensus sic refrenare et regere, ut circa sua non excedant objecta, ita ut nec videndo, nec audiendo, nec tangendo, nec odorando neque gustando peccemus, nec vanis imaginationibus, phantasiis, æstimationibus aut suspicionibus occupemur aut immoremur. Amplius, caro ipsa vehementer infecta est, gravis, libidinosa, et rationi rebellis, imo (ut etiam Plato in Phædone testatur) mille impedimenta virtutum contemplationumque exhibens. Propter quod dixit Apostolus, et unusquisque nostrum dicere habet : Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ; itemque : Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quum ergo tam vehementer ac multipliciter, tam indesinenter ac lamentabiliter simus proni et celeres ad peccandum, imo ad carnalia ac spiritualia vitia, ad omissiones, negligentias et torpores, ad innumerabiles culpas ex parte corporis et animæ; vehementissime ac indesinenter indigemus divinam implorare clementiam, ut ab omnibus his vitiis nos præservet, virtutibus nos confortet, et incessanter gubernet, tueatur ac dirigat, ut cum Psalmista mente grata ei dicere valeamus : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me; et rursus : Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

Quinto indigemus sic Dominum exorare, ne alliciamur et decipiamur a mundo, a mundanis et pravis hominibus, a periculosis consortiis, a delectabilitate, decore et desiderabilitate creaturarum, quæ factæ sunt in odium et in tentationem animæ hominum, atque in muscipulam pedibus insipientium. Ideo Deum ferventissime deprecemur, quatenus tanta gratia, virtute et illuminatione nos impleat, ne ad res creatas afficiamur inordinate, neque in eis culpabiliter delectemur, sed eis tantum utamur in Deo, hoc est secundum Dei præceptum atque consilium, in quantum deserviunt ad Creatoris notitiam, cultum, amorem, timorem ac servitutem. Nempe, ut Salomon contestatur, cuncta fecit Deus ut timeatur. Atque, ut scriptum est, a magnitudine speciei et creaturæ potest Creator cognosci : cujus excellentia, sapientia et potestas in cunctis creaturis relucent. Sicque quidquid amabilitatis, pulchritudinis, delectabilitatis atque dulcedinis in entibus reperimus creatis, ad superexcellentissimi Creatoris honorem et gloriam, timorem, amorem et cultum referamus ac

Rom. vii, 18.

Ibid. 23.

Ibid. 24.

Ps. lxxii, 24.

Ps. lxxxii, 3.

Sap. xiv, 11.

Eccle. iii, 14.

Sap. xiii, 5.

Ps. xxxvii, 22.

Ps. xvi, 8.

Ps. cxviii, 133.

Ps. lxxxv, 11.

Ps. xxiv, 5. ordinemus, certi quod ipse universis et singulis in infinitum melior, amabilior, speciosior, delectabilior, dulcior, terribilior honorabiliorque consistit. Non ergo in amore aut delectatione creaturæ sistat, quiescat aut contentetur cor nostrum, sed intra se dicat: Si tam amabilis, tam decora, amœna, suavis est res creata, caduca, terrena, sensibilis seu carnalis, quam amabilis et superamabilis, speciosus, deliciosus, suavis est Creator immensus, cujus respectu totus mundus est tanquam pulvis exiguus!11 Sicque ex intuitu et usu creaturarum, amore, timore, cultu et admiratione incomparabilis ac superhonorabilissimi Creatoris accendamur, stimulemur et illustremur.

Sexto oportet nos Deum infatigabiliter invocare, eo quod tot invisibilibus hostibus atrocissimis, callidissimis, invidiosissimis circumvallemur et impugnemur, qui infatigabiliter nil aliud sitiunt, quærunt aut moliuntur, quam ut æterna felicitate nos privent, omni virtute, gratia et amicitia Dei nos spolient, spiritualiter perimant, ac secum damnationi involvant æternæ. Quum ergo tot ac talibus inimicis propriis viribus nullatenus prævalere valeamus, necesse est nos divinum subsidium incessanter efflagitare. Si quis iret per campum latronibus plenum, a quibus sciret se impugnandum, spoliandum et occidendum, nisi aliunde adjuvaretur, haberetque aliquem secum euntem, cujus auxilio posset juvari, defendi, evadere, quam non offenderet illum! et si aliquando eum offendisset, quam instanter postularet sibi ignosci! quam item humiliter et obnixe rogaret eumdem ut sibi adsistere dignaretur! et hoc totum, ne temporalia damna et corporalem mortem brevem incurreret. Quum ergo in sæculo isto peregrini simus et viatores, habeamusque Deum ubique et semper præsentem, quantum vitare debemus ejus offensam, et implorare ipsius indulgentiam atque subsidium, ut nos a præfatis hostibus dignetur protegere, ne ab eis spiritualiter occidamur, ne spiritualia damna patiamur, ne æterna beatissima vita privemur, et ne perpetuis intrudamur suppliciis?12 Septimo Deum jugiter invocemus propter mala pœnalia quibus circumdamur, ne persecutionibus, ægritudinibus, damnis, injuriis, increpationibus et castigationibus superemur, sed in his omnibus patientiam habeamus immobilem, et cuncta adversa æquanimiter toleremus, imo per ea purgari in hac vita optemus. Octavo, quatenus spiritualiter locupletemur: quia orandi officium maxime est lucrosum, per quod omni hora possumus in virtutibus crescere, merita vitæ æternæ augere, copiosioremque beatitudinem promereri. Si videremus mercatorem otio, comessationi et substantiæ suæ dissipationi vacare, qui qualibet hora posset centum aureos nummos lucrari; insipientem ac miserum reputaremus hujusmodi hominem. Nonne ergo nos ipsi incomparabiliter insipientius ac infelicius nos habemus, qui quum omni hora possimus in cœlestibus charismatibus, meritoriis actibus æternisque beatissimis præmiis tam vehementer orando proficere et ditari, non solum a sancto orandi exercitio tepescimus et cessamus, sed etiam loquacitatibus variisque peccatis vacamus? Resipiscamus ergo a tanta insania.

Nono, ut jugiter orando, Deum incessabiliter honoremus, et ejus assidue accendamur amore, atque celerius ad regnum pertingamus cœleste. — Decimo, quatenus indesinenter orando, pro nostris satisfaciamus peccatis. Oratione namque, eleemosyna atque jejunio præcipue satisfit pro omni peccato. — Undecimo, ut a futuris purgatorii ac inferni eruamur suppliciis. — Duodecimo, ut proximos ædificemus, et eorum necessitati ac indigentiæ succurramus. — Tertiodecimo, quia ad exorandum assidue sacra Scriptura et omnis sanctorum Patrum doctrina, exempla et vita nos uberrime admonent et informant.

Quartodecimo, ut adversarios nostræ salutis invisibiles hostes affligamus, fugemus

Matth. XXVI, 36-44; Marc. I, 35; VI, 46; Luc. III, 21; V, 16; etc. et prosternamus, quemadmodum scriptum est: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos.13 Orationum namque instantia ac fervore potissime affliguntur ac vincuntur. — Quintodecimo, quoniam Christus, cujus omnis actio est nostra instructio, in Evangelio legitur sæpius orasse: quum tamen non posset peccare nec decipi, et non solum in quantum Deus omnia posset, sed etiam secundum assumptam humanitatem data ei esset omnis potestas in cœlo et in terra.14 Idcirco ad nostram instructionem hoc egit. — Sextodecimo, quia incerti sumus an simus in caritate: idcirco assidue nos oportet orare, ut caritas vera nobis si infusa non est, infundatur, aut jam infusa augeatur atque perficiatur.

Itaque, quum tot et tanta habeamus incitamenta, tot causas et necessitates incessanter orandi, nequaquam ab orationibus desistamus: imo, quum tot et tantis simus vallati laqueis, periculis et peccatis, jugiter exclamemus ad Deum, præsertim quum tam fructuosissimum ac saluberrimum sit orare.

Footnotes

  1. Eccli. xxi, 1. ↩

  2. Job xxiv, 12. ↩

  3. Ps. xxxvii, 5. ↩

  4. Ps. lxxviii, 8. ↩

  5. 1 Esdr. ix, 6. ↩

  6. Ps. xviii, 13. ↩

  7. Job ix, 2, 3, 20, 15. ↩

  8. Ps. cxlii, 2. ↩

  9. Jacob. iii, 2. ↩

  10. Oratio Manassæ. ↩

  11. Is. xl, 15. ↩

  12. Hebr. xi, 13. ↩

  13. Ps. XVII, 38. ↩

  14. Matth. XXVIII, 18. ↩

Chapter 5 of 42