Skip to the text

Articulus 10

Quod cum fletu ac gemitu sit orandum, præsertim in secreto.

INDULGENTIAM fusis lacrimis postulemus. Judith VIII, 14.

Virtus et efficacia orationis ex interno cordis affectu potissime oritur ac dependet, et juxta diversitatem affectionum assignatur diversitas lacrimarum. Est namque quædam cordis affectio dolor de peccato proprio ac alieno: ex qua affectione dolorosa procedit fletus quo quis propria seu aliena deplangit peccata. Rursus quædam affectio cordis est timor mali futuri, quo quis veretur Deum offendere, vel in peccata corruere, aut æterna felicitate privari, vel infernalibus tradi tormentis: et habet hic timor lacrimas suas. Conformiter compassio animæ ex recordatione dominicæ passionis concepta, affectio cordis est pias lacrimas habens. Item desiderium felicitatis æternæ et mœror de ejus dilatione, sunt bonæ affectiones habentes lacrimas suas. Spiritualis quoque lætitia et complacentia de dilecto et de gratiosa ejus præsentia, sunt quædam cordis affectiones ex quibus solent profluere lacrimæ dulces.1

Itaque, sive oremus pro propriarum sive pro alienarum remissione culparum, sive pro gratia vitandi peccata in posterum, sive pro bono communi et reformatione Ecclesiæ, sive pro adeptione salutis æternæ ac celeri ejus concessione, sive pro evadenda damnatione, multum confert ad exauditionem orare cum lacrimis et singultu, cum suspirio, gemitu ac rugitu: hæc enim veniunt ex virtuosa radice, interna ac sancta affectione, et fovent eamdem. Ait namque S. Hieronymus: O humilis lacrima, tua est potentia, tuum est regnum; tu tribunal non vereris, silentium accusatoribus pravis imponis; non est qui te vetet accedere, quumque intraveris, vacua non exibis; magis affligis diabolum quam pœna inferni. Quid plura? Vincis Invincibilem, et quodammodo ligas et cogis Omnipotentem. Oratio Deum lenit, lacrima quasi cogit; oratio ungit, lacrima pungit.

Hinc ait Bernardus: Lacrimæ pœnitentium atque orantium sunt vinum et gaudium angelorum, quia in lacrimis illis est odor vitæ, sapor gratiæ, gustus indulgentiæ, sanitas redeuntis innocentiæ, reconciliationis jucunditas et conscientiæ serenatæ tranquillitas. Denique, teste Gregorio, sacrificium siccum est opus bonum quod orationis lacrimæ non perfundunt; pingue vero est holocaustum, dum id quod humili corde bene peragitur, etiam lacrimis irrigatur ac ungitur. Hinc protestatur et Climacus: Condire pisciculos sal et oleum naturaliter habent;2 orationem autem pennatam lacrimæ et castitas faciunt.

Verumtamen lacrimæ corporales, dum sponte non veniunt nec emanant, non sunt immoderanter extorquendæ, sed sufficiunt lacrimæ spirituales, interiores et igneæ, id est affectiones accensæ atque piorum desideriorum profluvia. Unde abbas Isaac in prima sua collatione de oratione disseruit: Ab his qui jam transierunt in affectum virtutum, nequaquam debet extorqueri profusio lacrimarum, nec exterioris hominis magnopere affectandi sunt fletus. Quod etiam si fuerint utcumque producti, nunquam pertingere poterunt ad illam lacrimarum spontaneam ubertatem quæ ex solo nascuntur affectu sine ulteriori conatu: magis enim suis conatibus supplicantem impedient, distrahent atque ad ima demergent, et ab illa cœlesti sublimitate deponent in qua attonita mens orantis indeclinabiliter est defixa, eamque compellent, laxata precum suarum intentione, circa steriles et coactas lacrimarum guttulas ægrotare. — Amplius, agnoscendum quod excellentissima devotio seu oratio quæ terminatur in raptum, etsi in principio sui habeat lacrimas, quum tamen ad omnimodam cœperit abstractionem pertingere, cessabit a fletu.

Verumtamen ad laudabilium gratiam lacrimarum debemus nos dare, præparare et excitare. Primum, ipsum Dominum invocando, ut donum hujuscemodi lacrimarum nobis conferre dignetur. Nempe, ut aliqui dicunt, devotio est quædam cordis teneritudo qua quis in pias faciliter resolvitur lacrimas: quæ tamen non est propria devotionis definitio, sed quædam ejus descriptio per effectum. Secundo, enormitatem, læsiones et damna vitiorum nostrorum pensando. Tertio, ex hoc quod corporalem mortem ac temporalia damna amicorum et propinquorum nostrorum toties et abundanter deflevimus: propter quod merito multo plus deplangeremus spiritualem mortem interioraque damna tam propriarum animarum quam propinquorum, quum mors animæ per peccatum mortale, imminensque æterna damnatio, et gratiarum ac virtutum et meritorum perditio, sint incomparabiliter graviores et lamentabiliores quam mors corporalis temporaleque damnum. Propter quod loquitur Augustinus: An non sunt in te christianæ viscera pietatis, ut defleas corpus a quo recessit anima, et non defleas animam a qua recessit Deus?

Præterea, sicut compunctio devotionisque fervor, ac ceteræ sanctæ affectiones prætactæ, ex quibus procedere solent lacrimæ, interdum nobis proveniunt ex gratiosa Spiritus Sancti præventione absque nostra prædispositione atque conamine, ita et lacrimæ ex affectionibus et compunctionibus illis manantes, sic ut earum abundantia et impetus reprimi nequeant. Interdum vero istæ proveniunt nobis ex prævia dispositione et nostro annisu, ita ut suspiriose ac cum rugitu oremus, cum Jeremia dicentes: Ne avertas, Domine, aurem tuam a singultu meo; et cum Psalmista: Rugiebam a gemitu cordis mei; atque cum sancto Job: Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantis aquæ, sic34 rugitus meus.5 Nihilo minus in aliorum præsentia pro posse vitanda sunt signa supererogationis devotionisque spiritualis.

Footnotes

  1. cap. 30. ↩

  2. Scal.parad. grad. xxviii. ↩

  3. Job III, 24. ↩

  4. Ps. XXXVII, 9. ↩

  5. Thren. III, 56. ↩

Chapter 11 of 42