Skip to the text

Articulus 15

Quando orandum sit, et quibus potissime horis sit orationi vacandum.

SINE intermissione orate. I Thess. v, 17.

Pugnator durante bello arma non deponit. Quum igitur sine intermissione, indesinenter nobis adversarii nostræ salutis insidentur, omni tempore est orandum; et si non continue, saltem assidue, quum scriptum sit: Multum valet oratio justi assidua.1 Denique omni tempore orat, qui omni tempore opportuno orationi insistit, qui ab actibus bonis non cessat, qui piis desideriis semper intentus est.

Insuper, orationibus et laudibus Dei specialiter est vacandum temporibus ab Ecclesia institutis, in quibus canonicæ Horæ solvuntur. De Hora etenim vespertina ait

Psalmista, Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum:2 quatenus materiali sole jam declinante inclinataque die, mens ad Solem sapientiæ atque justitiæ dirigatur, cujus illustratione dies clarescat interior, et invariabili lumini mens profundius immergatur, tuncque gratiarum actio et laus Creatori altissimo offerantur. Porro ad horam Completorii potest pertinere quod legitur:3 Domine Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. Tunc enim ingruentibus tenebris noctis et hora dormitionis instante, expandendus est sinus mentis totaliter in abyssum lucis immensæ, et abjecta cura terrena, recolligendus ac stabiliendus est animus in Conditore; atque in meditationibus sacris condecet obdormire, discussione præmissa qualiter expensus sit dies, quid boni in eo omissum, quid mali commissum, sicque castigatione inflicta, venia quoque petita et confessione ac emendatione propositis, sopore mediocri refovendum est corpus. Ad matutinalem vero Horam spectat quod scriptum est:4 Media nocte surgebam ad confitendum tibi. In qua singulari devotione mens ad Deum est elevanda; et quo tempus illud quietius est, eo impedimentis devotionis sublatis, majori fervore stabiliorique tranquillitate orationibus, psalmis et laudibus Omnipotentis est insistendum. At vero ad horam Primæ pertinet quod loquitur Isaias:5 De mane vigilabo ad te; et Psalmista:6 Mane adstabo tibi et videbo. De qua in Ecclesiastico fertur: Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.7 Tunc itaque, antequam mundanæ curæ exterioraque opera admittantur, ante omnia quærendum est regnum Dei et justitia ejus;8 et si quid culpæ in nocte commissum est, oratione et pœnitentia est delendum. Tunc quoque invocandus est Deus, ut tota die dirigere ac defendere nos dignetur.

Præterea, cuilibet operi notabili, magno aut arduo, est præmittenda oratio, quatenus Deus actiones nostras præveniat, regat et prosequatur, ut cuncta nostra opera ab ipso semper incipiant, et per ipsum cœpta meritorie finiantur. In ipsa etiam operatione frequenter elevanda est mens ad Deum, oratione brevi et ignea meditationeque sacra. Ad quod insinuandum Christus Apostolos electurus orationem præmisit, ut scribitur apud Lucam.9

Amplius, specialiter est orandum tempore tentationis ac tribulatione instante (quemadmodum Christus oravit prolixius passione sua jam imminente), diebus item pœnitentiæ deputatis atque festivis.10 Et quanto majorem quis gratiam desuper fuerit sortitus, tanto instantius Dominum deprecetur, quatenus se in illa gratia conservare dignetur. Post talem namque visitationem supernam præcipue gratiosam, hostis nequissimus callidius nititur mentem ad turbationem pertrahere; et nisi diligens adsit custodia, dejicit eam. Ideo Climacus dicit: Quum vigilanter oraveris, celerius in iras impugnaberis, potissime spiritualiter.11

Postremo, diligenter est præcavendum ne quis tempore orationi deputato instet operi manuali vel alteri operi importune aut indiscrete, sed unumquodque exercitium ad se pertinens suo impleat tempore, ne postea festinantius illud persolvat. Solet etenim nequissimus hostis ad impertinentia seu corporalia exercitia prosequenda nos potissime incitare quando orationi et psalmodiæ est insistendum. Contra quod sanctus instituit Benedictus, ut operi Dei nil præponatur. Et Climacus ait: Quodcumque quis negotium exsequitur, et hora orationis apprehendente vacat ab oratione et occupatur in eo, a dæmone talis illuditur. Unde recitat Cassianus, quod quidam probatissimus senex vidit Fratrem quemdam durissimum saxum malleo conterentem, atque diabolum in forma Æthiopis adsistentem, et una cum Fratre insertis manibus percutientem, ignitisque facibus instigantem Fratrem illum ad opus inceptum. Quumque Frater lassatus vellet cessare, rursus instigavit eum iniquus ad opus tam importunum. Tandem senex accedens Fratrem: Quid, inquit, agis, o Frater? Laboravimus, ait, contra saxum istud durissimum. Ad quem senex: Bene dixisti, Laboravimus; quia non solus percussisti, sed alter tecum, quem non vidisti.

Scal. parad. grad. xxviii.

Collation. Patr. collat. ix, c. 6.

A Demum, ut aliqui arbitrantur, sicut adspersio aquæ benedictæ, ita ingressus ecclesiæ ad venialium valet remissionem. Nihilo minus ad insistendum devotius orationi privatæ, aptior est locus quietus, solitarius et secretus, in quo orans a cunctis abstractus hominibus, tanto purius et liberius vacet Deo, quanto minus distrahitur aut impeditur inquietudine aliorum. Ad quod insinuandum Christus, qui nec solitudine poterat adjuvari, nec aliorum præsentia impediri, fugit in montem solus orare: imo, passione sua instante, a tribus quoque familiarioribus sibi Apostolis avulsus est quantum jactus est lapidis, et oravit. Solitudo etenim juvat præcipue ad percipiendum revelationem secretorum cœlestium, ad excessus contemplationum, ad abundantiam lacrimarum, ad inflammationem divini amoris, ad discussionem et emundationem propriæ mentis, ad puritatem et fervorem sanctæ orationis, ad meditationum subtilitatem, ad divinorum charismatum accumulationem. Idcirco ad litteram docuit Christus in cubiculo clauso esse orandum: qui, Evangelista testante, consuetudinem habuit temporibus nocturnis transeundi ad hortum prope montem Oliveti situm, ad deprecandum ibidem.12

Matth. xiv, 23; Luc. vi, 12; ix, 18, 28; etc.

Matth. xxvi, 36 et seq.; Luc. xxii, 39-41.

Unusquisque ergo cupiens Deo placere, quantumcumque sit magnus aut in pluribus occupatus, consuetudinem faciat sibi abstrahendi se a strepitu ac tumultu multorum, atque confugiendi ad solitarium, secretum quietumque locum, in quo se coram Deo prosternat, cor suum in precibus lacrimosis effundat, conscientiamque examinet et expurget, ut sic cum viro sancto ex sententia dicere queat ad gloriam Dei: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine;13 et rursus: Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio;14 vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

VOLO viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. I Tim. II, 8.

Sicut ubique divino indigemus auxilio, et undique hostibus nostræ impugnamur salutis, atque ubique est Deus; sic in omni loco clamare debemus ad Dominum grandi affectu. Verumtamen materialis ecclesia est orationi specialiter consecrata, prout Sapientia asserit increata:15 Domus mea, domus orationis vocabitur. Propter quod oratio in ecclesia Deo fusa aliquid efficaciæ ac idoneitatis ex parte loci sortitur.

Hinc ait S. Bernardus: Locum et tempus observare oportet eum qui sibi orare voluerit. Tempus feriatum (id est ab exterioribus occupationibus vacans) est aptius.

Footnotes

  1. Jacob. v, 16. ↩

  2. Ps. cxl, 2. ↩

  3. Ps. lxxxvii, 2. ↩

  4. Ps. cxviii, 62. ↩

  5. Is. xxvi, 9. ↩

  6. Ps. v, 5. ↩

  7. Eccli. xxxix, 6. ↩

  8. Matth. vi, 33. ↩

  9. Luc. vi, 12. ↩

  10. Luc. xxu, 43. ↩

  11. Scal.parad. grad. xxviii. ↩

  12. Matth. vi, 6. ↩

  13. Ps. liv, 8. ↩

  14. Ps. ci, 7, 8. ↩

  15. Matth. xxi, 13. ↩

Chapter 16 of 42