Articulus 18
An oratio debeat esse diuturna.
VIGILATE, omni tempore orantes ut digni habeamini fugere omnia quæ futura sunt. Luc. XXI, 36.
Aliqua sunt ex quibus videtur quod orationes nostræ debeant esse breves, et aliqua ex quibus apparet quod esse debeant diuturnæ. Christus enim Lazarum suscitaturus a morte, brevem fudit orationem. Similiter, passione instante, quum orando dixisset, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, ad discipulos rediit, et tam breviter bis oravit; sed tertia vice oravit prolixius. Scriptum est quoque apud Lucam, quod ascendit in montem solus orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Unde videtur quod oratio debeat esse prolixa, præsertim quum dicat Salvator: Oportet semper orare. Sed hujus contrarium rursus ex eo apparet quod ait: Orantes nolite multum loqui.
Itaque advertendum, quod quædam sunt orationes et laudes Dei ab Ecclesia aut sanctis Patribus institutæ, ad quas ex præcepto quidam tenentur: quarum quædam sunt diuturnæ, ut matutinale Officium; quædam breves aut breviores, ut ceteræ Horæ. Et tales orationes ac laudes immutare, abbreviare ac prolongare, non est in nostra auctoritate, quia in sua integritate sunt persolvendæ. Aliæ sunt orationes, laudes et psalmodiæ, quas quisque ex supererogatione ac spontanea legit devotione: quas prout voluerit aut convenerit ei potest abbreviare sive extendere. De quibus orationibus videtur dicendum, quod quanto fuerint diuturniores, tanto et efficaciores, dummodo fervor devotionis et vigor attentionis in eis continuentur, et nisi in tantum protenderentur, quod alia facienda ex hoc omitterentur: nisi forsan terminentur in raptum, qui diuturnitatem et aliorum omissionem sublimiter excusaret, ac maximum robur orationi conferret. Si vero ex diuturnitate hujuscemodi orationis, laudis aut psalmodiæ, teperet devotio, tædium oriretur, caput debilitationem incurreret; expedientius esset quod celerius et cum fervore terminaretur, ac paulo post denuo cum recenti inciperetur attentione atque affectionis fervore: sicque oratio esset assidua, hoc est frequens, quamvis non prorsus continua. Et sic locum habet quod asserit Augustinus: Dicuntur Fratres in Ægypto crebras habere orationes, tamen brevissimas, et raptim quodammodo jaculatas, ne erecta in Deum intentio, quæ oranti plurimum necessaria est, per moras productiores evanescat et hebetetur. Per quod satis ostendit, sicut attentionem non esse cito rumpendam, si poterit perdurare, ita nec diuturnitate obruendam, quando durare non valet.
Hinc Cassianus ex ore abbatis Isaac refert: Ob id quoque frequenter et breviter est orandum, ne immorantibus nobis orationi aliquid possit extraneum inserere inimicus. Istud namque est sacrificium verum, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus; hæc salutaris hostia. Ista pura sunt libamina; istud sacrificium justitiæ, immolatio laudis, holocausta medullata, quæ contritis et humiliatis cordibus offeruntur. Unde et in libro de Institutis Patrum disseruit: Dum adhuc fervet oratio, e faucibus inimici est rapienda, qui procul dubio, quum sit nobis infestus, tunc maxime adstat infestior, quum viderit nos contra se velle preces effundere Deo, festinans mentem nostram ab attentione supplicationis abducere per cogitationes extraneas aut diversos humores excitatos, et per hæc eam a cœpto fervore tepefacere contendens. Quamobrem utilius censent breves quidem orationes, sed creberrimas fieri: quatenus frequenter orantes, Deo jugiter valeant cohærere, atque insidiantis diaboli jacula, quæ orantibus conatur infligere, possint vitare.123456789
Præterea, quod durante devotionis fervore debeat continuari oratio, patet ex verbis Climaci exhortantis :10 Crudele est potum rapere ex ore sitientis; crudelius vero est quod anima cum compunctione orans, ante compunctionis terminationem se ipsam multum desiderabili adsistentia (id est oratione per quam coram Deo se sistit) privet. Ne resilias quousque ignem et aquam (id est caritatis ardorem lacrimarumque fluxum) videris dispensative recedere et cessare : forte enim non accipies tale tempus ad dimissionem culparum in omni vita tua. Hinc denuo ait : Delectatione tactus vel compunctus in verbo orationis, in ipsa permane : tunc enim custos noster (videlicet angelus sanctus) adest simul nobiscum orans.
Præterea, ut valeamus orationes, laudes et Horas ad quas tenemur, cum stabili ac ferventi attentione persolvere, ceterasque orationes et psalmodias diu ferventer continuare, atque frequenter cum recenti devotione orare, conemur in vera caritate proficere, et mentem nostram in Deo constabilire, imo in omni virtute sumere incrementum. Quo enim in caritate et dono sapientiæ ceterisque virtutibus quis magis profecerit, eo orationibus et laudibus Dei diuturnius ac ferventius inhærebit, imo et dulcius. Dictum est namque, quod unus orationis effectus, est dulcis quædam refectio et exhilaratio cordis, quam sentit in se orans attente, ex apprehensione videlicet Dei et sensus orationis aut psalmodiæ.11 Ideo contemplative orans et psallens, tantum delectatur in orando et psallendo, quod fatigari vix potest in actibus tam divinis, et ab eis vix potest avelli.
Unde sancti Patres in eremo leguntur cum mira et quasi incredibili diuturnitate, fervore atque dulcedine, orationibus, contemplationibus ac psalmodiis continue immorati, secundum quod abbas Isaac refert de beatissimo patre nostro Antonio :
Ita novimus S. Antonium nonnunquam in orationibus perstitisse, ut eodem in excessu mentis frequenter orante, dum solis ortus cœpisset infundi, audierimus eum in fervore spiritus proclamantem :12 Quid me impedis, sol, qui ad hoc nunc oriris, ut me ab hujus veri luminis abstrahas claritate? Ex quo elicitur, quod per totam noctem continuavit orationem. Sic et quinto volumine Vitaspatrum narratur : Abbas Arsenius a vespere sabbati extendebat manus suas ad cœlum orans, donec mane die dominico illustraret ascendens sol faciem ejus, et sic residebat. Retulit quoque abbas Dulas : Veni in cellam abbatis mei Bessarionis, et inveni eum stantem in oratione, manusque extentæ erant in cœlum; permansit autem hoc jugiter faciens incessanter per quatuordecim dies. Conformiter, interrogante abbate Lot abbatem Joseph, Quid amplius de cetero faciam? surgens sanctus senior Joseph, extendit manus suas in cœlum, et facti sunt digiti ejus velut decem lampades ignis, et dixit : Si vis, efficiere totus velut ignis.
Postremo, quod ait Salvator, Orantes nolite multum loqui, potest de mentali oratione intelligi.13 Vel, ut Augustinus exponit, orans tunc dicitur multum loqui, dum rem necessariam agit verbis superfluis, id est, dum desiderium sui cordis et sensum suæ orationis superfluis exprimit verbis. Ideo Climacus monet : Sit tibi orationis textura sine varietate, quoniam uno verbo sibi ipsis reconciliaverunt Deum publicanus et impudicus, id est David in adulterium lapsus, qui dicendo, Peccavi Domino, meruit mox audire :141516 Dominus transtulit peccatum tuum. Publicanus autem dicendo, Deus, propitius esto mihi peccatori, fuit justificatus.17 Siquidem verba illa paucissima ex ineffabili protulerunt contritione, sicut et latro dicens :18 Domine, memento mei quum veneris in regnum tuum. Hinc iterum ait : Ne coneris multum loqui in oratione tua, ne ad inquisitionem verborum mens tua dissipetur. Multiloquium in oratione plerumque pereffudit mentem et phantasticavit; soliloquium vero ex sua natura congregat eam. Nos vitiosi atque passionabiles (id est passionibus adhuc mobiles ac subjecti) perseveranter Deum (pro refrenatione passionum reformationeque mentis) rogemus, quoniam omnes a vitiis emundati, ex passibilitate in impassibilitatem ac munditiam profecerunt.
Footnotes
-
lib. II, c. 10. ↩
-
Ps. I, 19. ↩
-
Collation. Patr. collat. IX, c. 36. ↩
-
Matth. VI, 7. ↩
-
Matth. XVIII, 1. ↩
-
Matth. VI, 12. ↩
-
Luc. XXII, 43. ↩
-
Matth. XXVI, 39-44. ↩
-
Joann. XI, 41, 42. ↩
-
Scal.parad. grad.xxviii. ↩
-
art. vii. ↩
-
Collation. Patr.collat. IX, c. 31. ↩
-
Matth.vi, 7. ↩
-
Matth. xii, 13. ↩
-
II Reg. xi, 4. ↩
-
Scal.parad. grad.xxviii. ↩
-
Luc. xviii, 13, 14. ↩
-
Luc. xxiii, 42. ↩
Chapter 19 of 42