Articulus 28
De duabus alis et multis pennis orationis.
LEVA orationem pro populo. Is. XXXVII, 4.
Piissimus Ezechias ex humilitate reputans se insufficientem ad deprecandum ac impetrandum a Domino opem optatam contra Assyrios, mandavit Isaiæ sanctissimo, ut levaret orationem pro rege et Israelitico populo, quasi diceret: Nostra oratio jacet, sed tua ascendit; leva ergo orationem pro nobis. Quo exemplo docemur, non solum postulare subsidia Beatorum cum Deo regnantium, sed etiam devotorum in terris adhuc peregrinantium.
Quæ igitur sunt quæ levant orationem? Ad quod multiplex datur responsio. Chrysostomus etenim ait, quod eleemosyna et jejunium sunt duæ alæ orationis. Quod dictum est valde convenienter, et consonat verbo angeli Raphaelis, qui Tobiæ ait: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna.1
Et potest per eleemosynam intelligi omne opus misericordiæ, tam corporale quam spirituale. Nam quanto quis pronior ac liberalior est ad subveniendum egentibus et ipsum petentibus, tanto omnipotens dator, cujus divitiæ nec deficere queunt nec minui, pronior et munificentior est succurrere et benedicere ei, ac ultra quam petit largiri. Ideo ait Altissimus: Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis; itemque: Date, et dabitur vobis.2 Denique posuit nobis regulam Deus, ut sicut ab ipso nobis fieri volumus, sic proximis faciamus.3
Ideo dixit Tobias: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Jejunium vero purificat mentem, et veniam promeretur ac gratiam:4 ideo levat orationem. Ideo angelus Gabriel dixit ad Danielem: Ex quo posuisti cor tuum ut affligeres te in conspectu Domini Dei tui, exaudita sunt verba tua.5 Hinc Chrysostomus hortatur fideles, ut si velint in ecclesia et in suis habitaculis exaudiri a
Domino, eleemosynas in utrisque faciant locis.
Ideo, quum indesinenter indigeamus ineffabiliter multum misericordia et miserationibus Dei, simus intenti jejuniis, atque ad opera misericordiæ corporalia ac spiritualia totis viribus proni, et cum omni affectu hilariter exerceamus opera pietatis. Et si magna retribuere non valemus, parva cum largissimo conferamus affectu, quemadmodum scriptum est :6 In omni dato hilarem fac vultum tuum. Nam et Apostolus protestatur :7 Hilarem datorem diligit Deus. Porro, qui multum jejunare non potest, opera misericordiæ copiosius operetur. Tot namque pennas habet misericordiæ ala atque oratio nostra, quot opera misericordiæ exercemus, et quot sunt species operum pietatis : inter quas præcipue valet orationemque levat, ignoscere propter Deum injurianti atque in se peccanti.
Præterea, secundum Hugonem, duæ alæ orationis sunt consideratio propriæ miseriæ et contemplatio divinæ misericordiæ. Consideratio namque propriæ defectuositatis, calamitatis et culpæ, periculorum quoque quibus expositi sumus, excitat ad orandum ; contemplatio autem pietatis divinæ præstat orandi fiduciam. Et quia ad hoc quod oratio sit efficax et exauditione condigna, oportet quod cum debita reverentia, custodia, attentione et perseverantia fiat ; idcirco contemplatio præsentiæ Dei, et omnipotentiæ atque justitiæ ejus pensatio, sunt pennæ orationis eam non mediocriter erigentes, quoniam ex speculationibus præsentiæ, omnipotentiæ ac justitiæ Creatoris inducimur ad orandum reverenter, timorate, attente et perseveranter, prout declaratum est supra.8
Insuper dici potest, quod alæ orationis sunt compunctio et lacrimæ, fides quoque et obedientia, maxime autem fervor dilectionis divinæ et zelus salutis fraternæ. Caritas etenim ignis est sursum ascendens, et desideria pura et fervida orationem faciunt in superna volare. Ideo Moyses affectuosissimis precibus suis exauditus fuit etiam in arduissimis causis et pro aliis.
Postremo, quoniam scriptum est, Orationes justorum exaudiet Dominus;9 et rursus, Oratio humiliantis se nubes penetrabit :10 dicere possumus, quod justitia atque humilitas sunt alæ orationis. Justus enim Dominus justitiam diligit ;11 et qui se humiliat, exaltari meretur.12 Consimilia quoque quæ juxta documenta Scripturæ reddunt orationem præcipue exaudibilem, dici possunt alæ aut pennæ ejus, ut fides, mansuetudo, puritas, et patientia in adversis, quum scriptum sit : Cum ipso sum in tribulatione. Et Paulus ait :13 Levantes puras manus, sine ira et disceptatione ;14 Jacobus quoque : Postulet in fide nihil hæsitans. Imo et Christus :15 Si habueritis (inquit) fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Mittere in mare, et fiet;1617 et nihil impossibile erit vobis. Sicque fidei plenitudo facit hominem fragilem et impotentem in se, quodammodo omnipotentem in Deo. Sed et venerabilis Judith dixit ad Dominum : Mansuetorum et humilium tibi semper placuit oratio ;18 et Psalmista : Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum.19
Footnotes
-
Tob. XII, 8. ↩
-
Matth. VII, 2; ↩
-
Luc. VI, 38. ↩
-
Tob. IV, 7. ↩
-
Dan. X, 12. ↩
-
Eccli. xxxv, 11. ↩
-
II Cor. ix, 7. ↩
-
art. vi et s. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Eccli. xxxv, 21. ↩
-
Ps. x, 8. ↩
-
Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩
-
Ps. xc, 15. ↩
-
I Tim. ii, 8. ↩
-
Jacob. i, 6. ↩
-
Marc. xi, 23. ↩
-
Matth. xvii, 19; ↩
-
Judith ix, 16. ↩
-
Ps. ci, 18. ↩
Chapter 29 of 42