Articulus 6
Quam reverenter ac timorate oportet nos orare Altissimum.
QUIS poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? I Reg. VI, 20.
Majestati et auctoritati aut dignitati, sapientiæ et excellentiæ, reverentia debetur ac timor sincerus. Nonne ergo Deo majestatis immensæ, Domino universorum, Sancto sanctorum, Creatori dignissimo, soli sapienti et superexcellentissimo Dominatori cum summa et incomparabili reverentia ac casto timore oportet adstare, supplicare et psallere, præsertim quum homo orans sit tantæ defectuositatis et culpæ, ut prorsus indignum arbitrari se debeat ad repræsentandum se tantæ excellentiæ Deo, vererique habeat ne contemnatur et abjiciatur ab eo?
Verumtamen timor ille debet esse moderatus, inter præsumptionem et pusillanimitatem, inter temeritatem seu nimiam securitatem et diffidentiam medium servans: quatenus sicut ex consideratione divinæ majestatis atque justitiæ Dei timor grandis concipitur, sic ex consideratione pietatis divinæ ac piissimæ dignationis Dei concipiatur fiducia moderans et refocillans timorem. Sicque oratio sit mediocriter timida, non præsumptuosa nec tepida, sed reverentialis et vigorosa, magis innitens benignitati Omnipotentis quam viribus ac meritis propriis, quemadmodum sanctus propheta Daniel dixit ad Dominum:1 Non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in misericordiis et miserationibus tuis multis. Hinc ait S. Bernardus: Periculum est, si fuerit oratio nimis timida; majus periculum, si fuerit temeraria aut præsumptuosa; tertium periculum, si fuerit tepida. Timida namque oratio cœlos non penetrat, quia restringit animum timor immoderatus, ut oratio procedere nequeat. Porro tepida oratio in ascensu languescit et deficit, eo quod vigorem non habeat. Temeraria vero oratio præsumit ascendere, sed protinus resilit, quia resistitur ei, et non solum non obtinet gratiam, imo et meretur offensam.
Præterea perpendamus quam reverenter ac timorose subditi loquantur suis principibus ac prælatis, regibus, imperatoribus ac pontificibus sæculi hujus, qui tamen ejusdem cum eis naturæ sunt, ac similes eis mortales. Nonne ergo reverentia multo majori ac formidine ampliori loqui et supplicare oportet Regi sæculorum immortali, invisibili, infinito? Nonne maledictionem meretur æternam qui hominem magis honorat ac timet quam Deum? Væ nobis qui tam imparate, tam irreverenter ac intimorate ad adstandum, supplicandum et psallendum Deo accedimus. Ideo quales accedimus, tales recedimus, et parum aut nihil orando proficimus: imo ob nostram irreverentiam, negligentiam et informidolosam securitatem magis deficimus. Talis non erat beatus Job, qui semper quasi tumentes super se fluctus timuit Deum, et ait:2 Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest; et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.3 Nonne angeli sancti, Cherubim ac Seraphim cum reverentiali timore attoniti adstant et jubilant Deo, quamvis sint confirmati in gratia? Quid ergo agendum est homini defectuoso, ignoranti an amore dignus sit an odio4, et quid de ipso decrevit Deus, an finaliter sit salvandus, an æternaliter sit periturus?
Præterea attendamus qualiter rei mortis adstent judici temporali, qualiter homicidæ et latrones captivi stent coram principe ac rege terreno, quam formidolose, ne corporali ac brevi morti adjudicentur. Quantum se ipsos humiliant et prosternunt, si aliquam habent evadendi fiduciam! Qualiter ergo oportet nos adstare Judici summo et supplicare Regi altissimo, qui toties æternam damnationem meruimus, qui tam enormiter ac frequenter offendimus, ne ab ipso infernali damnationi adjudicemur, quæ omni temporali morte incomparabiliter terribilior exstat?
Hinc sanctus vir Climacus ait: Si ante condemnatorem visibilem judicem ut pœnis obnoxius aut reus mortis unquam stetisti, typo seu exemplo alterius in tua supplicatione Deo facta non indigebis. Si vero non ita adstitisti, neque exactos pœnis alicubi conspexisti, saltem ex oratione infirmorum ad medicos, quum ab eis exuri et incidi debent, tu disce talem facere orationem coram Deo: hoc est, tam compuncte et formidolose, tam humiliter et lacrimose, tam prostrate et affectuose ora cœlestem Judicem animarumque Medicum, sicut rei mortis deprecantur judicem hominem, et sicut urendi atque secandi supplicant medico. Hinc iterum Climacus protestatur: Condemnatus a judice terreno, non sic timet suæ pœnæ sententiam quemadmodum studiosus orationis exsecutor timet in sua oratione coram Deo. — Ideo dixit abbas Evagrius: Si deficis animo, ora. Scriptum est enim: Oratio alleviabit infirmum. Ora cum timore et tremore atque labore, vigilanter et sobrie: quoniam sic orare oportet, maxime propter invisibiles hostes, qui nos in hoc præcipue impedire nituntur.
Footnotes
Chapter 7 of 42