Skip to the text

Articulus 27

Quod quædam sint orationes ferventissimæ, quæ tamen per modum orationis non exprimuntur.

EGO autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum. Ps. XXIX, 7.

Prædominatio excessus ac fervor sanctæ affectionis frequenter vincit et opprimit rationem, nec in verbis servat ordinem consuetum aut solitam formam. Hinc viri virtutum caritate succensi, interdum leguntur Dominum exorasse non per modum orantium, sed instar persuadentium, probantium, aut (quod mirabilius sonat) etiam præcipientium, prohibentium, aut pie omnino præsumentium, sicut in Genesi describitur, quod quum audisset Abraham Sodomam subvertendam, Sodomitis vehementissime condolens, quasi arguens Dominum exoravit ex ardentissima caritate, loquendo : Numquid perdes justum cum impio ? Si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul, et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? Absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio.1 Non est hoc tuum, qui judicas omnem terram ; nequaquam facies hoc judicium. Ecce quantus sancti amoris fervor ! quomodo sanctus ille Patriarcha interrogavit, et personaliter sibi ipsi respondit, arguit et conclusit ! Insuper, sancti viri sic deprecari exorsi, quandoque sumpserunt medium arguendi ex parte honorabilitatis et honorificentiæ Dei, quemadmodum Josue visa fuga filiorum Israel dixit : Mi Domine, quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem ? et quid facies nomini tuo magno ?2 Moyses quoque : Ne, quæso (inquit), dicant Ægyptii, Callide eduxit eos ex Ægypto, ut interficeret in montibus et deleret de terra.345 Et Psalmista : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Hoc genus orandi tanto efficacius est ad impetrandum, quanto plus in eo quæritur quod Dei est, quam quod suum est.

Præterea, species illa orationis quæ insinuatio appellatur, de qua dictum est, valde fervens oratio est, quamvis per modum petitionis non proponatur, ut quum sacratissima Virgo dixit ad Filium suum :6 Vinum non habent ;7 Martha quoque et soror ejus ad Christum :8 Domine, ecce quem amas infirmatur.

Insuper, sicut Hugo declarat, supplicatio quandoque fit per sola nomina, ut est illud : Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus, Deus meus, adjutor meus.9 Aliquando fit per sola verba, ut est :10 Respice, miserere, placare, attende et fac. Aliquando per nomina simul et verba, sicut est illud : Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum ; intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.11 Supplicatio autem quæ fit per nomina sola, quanto plus imperfectum quid est foris in significatione, tanto plenior intus est dilectione, quæ per nomina illa amorosa continuatur ac inflammatur. Affectus enim hoc proprium habet, quod quanto intus exstat ferventior atque intensior, tanto minus foris explicari potest per vocem: nam et magnitudo affectionis verba abrumpit. Unde amantium est uti sermonibus defectivis, abruptis, imperfectis, truncatis, in quibus ratio aliquid intelligere debet, sicut in Canticis loquitur Sponsa:12 Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus; itemque: Dilectus meus mihi, et ego illi. Christus quoque in Evangelio, deflens Jerusalem, ait:13 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi;14 nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Porro supplicatio quæ per sola verba exprimitur, minorem habet devotionem quam illa quæ per sola fit nomina, et majorem quam quæ fit per nomina simul et verba.

Postremo, inter omnia verba deprecativa, verbum hoc, Miserere, videtur efficacissimum et insuperabile esse, et Omnipotenti quodammodo prævalere. Nam quidquid dicenti, Miserere, dixerit Deus, ipse orans opponere potest et dicere: Miserere. Si dixerit Deus, Impius es, et omni misericordia mea indignus; respondeat miser: Miserere. Nam quia indignus sum, imo indignissimus, et quasi infinite indignior quam ego ipse comprehendere valeo, ideo dico et oro: Miserere mei. Et quidquid huic orationi objiciatur, videlicet quod non oro ex zelo justitiæ, ex caritatis affectu, semper idem verbum resumam, dicamque: Miserere. Etenim, quia ex zelo justitiæ et caritate non oro, peto ut mihi miserrimo miserearis, et des mihi ex zelo justitiæ atque ex caritate et ut tibi placeat, orare. A tua justitia ad misericordiam tuam confugio, quæ in infinitum major est omni malitia et miseria mea: ideo miserere mei; a cujus verbi prolatione nunquam cessabo.

Footnotes

  1. Gen. XVIII, 23-25. ↩

  2. Josue VII, 8, 9. ↩

  3. Exod. XXXII, 12. ↩

  4. Ps. CXIII, 1, sec. ↩

  5. Hebr. ↩

  6. art. III. ↩

  7. Joann. II, 3. ↩

  8. Joann. XI, 3. ↩

  9. Ps. CXLIII, 2; XVII, 3. ↩

  10. Dan. IX, 19. ↩

  11. Ps. V, 2, 3. ↩

  12. Cant. vii, 10. ↩

  13. Cant. II, 16. ↩

  14. Luc. xix, 42. ↩

Chapter 28 of 42