Skip to the text

Articulus 5

Qualiter exorandus sit Deus, id est quam instanter ac fervide.

SPIRITUS est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Joann. IV, 24.

Qualiter Omnipotentem invocare debemus, perpendere possumus tam ex parte Dei quem invocamus, quam ex parte nostri, et item ex parte causæ quæ ad orandum nos incitat.

Quum igitur Deus sit bonitas et amabilitatis penitus infinitæ, qui et prior dilexit nos, et nostram quærit appetitque salutem, debemus eum cum ardenti caritatis affectu orare, præsertim quum nulla actio ei accepta sit, nisi ex caritate, quæ est animæ vita, procedat.1 Fervida quippe et affectuosa oratio instar ignis celerrime scandit in cœlum, et usque ad divinæ præsentiam majestatis pertingit. Nempe non clamor, sed amor in auribus resonat Creatoris. Ideo dixit Psalmista: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.2 Imo fervens orantis dilectio insuperabilem Deum superare, flectere et ligare videtur. Propter quod ferventissimo oratori suo Moysi dixit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos.3 Tanquam dicat: Fervor amoris quo oras et æstuas pro credita tibi plebe, me tenet et impedit a debita ultione. Hinc sanctus ait Bernardus: In auribus Dei desiderium vehemens, magnus clamor; remissa autem intentio, vox submissa. Hinc Moysi vocaliter non oranti dictum est:4 Quid clamas ad me? Sic clamorosa oratio exauditionem atque divinorum revelationem meretur. Unde ad Jeremiam prophetam Dominus loquebatur: Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.5

Desiderium etenim est quidam spiritualis hiatus et apertio cordis, aptans et dignificans illud ad susceptionem charismatum quæ precatur; et ipsa dilectio propinquat et unit amantem dilecto: sicque a fonte gratiæ ac virtutum copiosius adimpletur, præsertim quum sancta caritas potissime reddat rationalem creaturam suo Creatori amabilem ac dilectam. Et certum est quod eorum qui se invicem fervide diligunt, proprium sit se et sua invicem libenter communicare, liberaliter dare, et voluntatem habere conformem. Hinc sanctos et perfectos consuevit Deus celeriter exaudire, et ad eorum instantiam magna et supernaturalia facere ac præclarissimos exercere effectus: quemadmodum ad instantiam Josue fecit solem et lunam in medio cœli stare immobiles per viginti quatuor horas, atque ad pii Ezechiæ instantiam fecit solem retrocedere lineis decem, et per angelum interfecit centum octoginta quinque millia hominum impiorum, vitamque Ezechiæ annis quindecim prolongavit.678 Imo Deus, qui caritas est, ferventium amatorum suorum preces et

IV Reg. XX, 8-11. vota frequenter tam exuberanter ac liberalissime audit et implet per spiritualium ac divinorum infusionem charismatum, quod ipsi totum capere nequeunt, nec tantam visitationis supernæ abundantiam ferre queunt sine corporalis ac mortalis naturæ defectu, atque cum electo Ephrem clamare interdum coguntur: Domine, contine undas gratiæ tuæ.

Accedamus ergo ad Dominum exorandum cum incalescente ipsius amore; et ante orationem in amore nos exerceamus divino, in ipsa quoque oratione pensemus et intueamur infinitam ejus quem alloquimur et oramus bonitatem, pulchritudinem et gratiositatem: quod si quis egerit, rapietur interdum orando in divitias dilectissimi Dei, tamque profunde absorbebitur ac figetur in Deitatis oceano, quod nec se ipsum nec proprium actum attendet. Hæc est perfecta oratio, quæ in contemplationem terminatur: de qua beatissimus pater Antonius est testatus, quod perfecte non orat nisi qui orando sic absorbetur in Deum, quod obliviscitur et omnino transcendit se ipsum actumque proprium.

Sic oravit magnus ille anachoreta Sisois, qui si quando in oratione extendit manus ad Deum, mox eas retraxit, ne raperetur. Tales fuerunt orationes felicissimæ Mariæ Ægyptiacæ, seraphicique Francisci, ac multorum heroicorum virorum, qui orando non solum mente rapiebantur in totius lucis fontem ac principem, sed corpore quoque elevabantur ac suspensi manebant in aere. Præterea, quid dicam de vere mirabili illa Christina, quæ post primam suam resuscitationem a morte vixit annis circiter quadraginta, atque in suis orationibus tam validissime accendebatur in Deum, quod totum corpus ejus instar ceræ liquefiebat, et pristina amissa figura, velut trochus aut globus sphæricæ factum figuræ circumferebatur in terra. Inter has omnes merito sortitur primatum electissima Christi discipula Maria Magdalene, quæ in vastissima commorans eremo, quotidie in suis orationibus et contemplationibus septies ab angelis sanctis levabatur in aere, atque corporeis auribus symphoniam cœlestis audivit concentus, vitam angelicam ac cœlestem agens in carne mortali.

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 10, 19. ↩

  2. Ps. CXL, 2. ↩

  3. Exod. XXXII, 10. ↩

  4. Exod. XIV, 15. ↩

  5. Jer. XXXIII, 3. ↩

  6. Jer. XX, 6. ↩

  7. Jer. XIX, 35. ↩

  8. Josue x, 12-14. ↩

Chapter 6 of 42