Articulus 12
De variis meritoriis causis exauditionis.
SI cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus, accipiemus.1 I Joann. III, 21, 22.
Christus rogantibus se pro corporali sanatione in Evangelio frequenter legitur respondisse : Fides tua salvum te fecit; aut, Secundum fidem vestram fiat vobis.23 Prima igitur causa exauditionis est fidei magnitudo. Unde ait Salvator : Quicumque dixerit huic monti, Tollere et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, fiet.4 — Secunda est firmitas spei, juxta illud Psalmistæ :5 Salvabit eos, quia speraverunt in eo. Hinc per Jeremiam Dominus protestatur : Eruens liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam.6 Etenim, teste Apostolo, spes non confundit. Propter quod scriptum est in Ecclesiastico :7 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem vobis veniet misericordia;8 itemque : Scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.9 Ideo fert Psalmista : Revela Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet.10 Sed sicut in ceterarum actu virtutum necesse est perseverare usque in finem, ita in actu spei :11 ita ut nulla adversitas, nulla tentatio, nulla exauditionis dilatio frangant spei nostræ fiduciam, sed cum omni fiducia accedamus ad thronum gratiæ Dei, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno, cum sancto Job dicentes:12 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.13 Ideo dicit Bernardus: In tantum hereditatem Dei intrabis, quousque confidentiæ pedem porrexeris.
Utramque hanc causam exauditionis, imo et tertiam, quæ est conscientiæ puritas, tangit Apostolus, ad Hebræos loquens: Accedamus cum corde vero in plenitudine fidei, adspersi corda a conscientia mala;14 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem.
Tertia est sincera ac irreprehensibilis conversatio, sicut jam tactum est et in themate tangitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, quidquid petierimus, accipiemus. Verum hæc causa exauditionis solis competit justis, præsertim innocentibus ac perfectis, qui cum beato Job dicere queunt: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea, videlicet de mortali peccato.15 Nec enim a venialibus et quotidianis peccatis fuit Job ipse immunis, qui exoravit: Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.16 Hinc dixit Gregorius: Quid mirum, si orantes nos non exaudiat Dominus, qui præcipientem Dominum non audimus? Imo perfecte obedientes Deo et ejus vicariis tam copiose atque celeriter ipse exaudit, ut eorum petitionibus obedire dicatur. Ob hoc in libro de Opere monachorum disseruit Augustinus: Citius exauditur una oratio obedientis quam mille inobedientis.
Quarta est fervor dilectionis, quemadmodum Christus de beatissima Maria Magdalene testatus est: Remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum.17 Imo sine caritatis informatione nulla oratio est meritoria.
Quinta est plurium consensus in postulatione. Unde locutus est Dominus: Si duo vel tres consenserint ex vobis super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo.18 Hinc preces communitatis per caritatem connexæ, sunt plurimum efficaces.
Sexta est eleemosynarum largitio, aliorumque operum misericordiæ exhibitio. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus. Ideo scriptum est:19 Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te ad Dominum.20
Septima est, libenter ignoscere peccantibus in se, juxta illud Ecclesiastici:21 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Ideo ait Judex: Quum statis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester cœlestis dimittat vobis peccata vestra.22
Octava est contritio vera, confessio pura, emendatio non ficta, prout per Ezechielem ait Altissimus:23 Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius. Qui et per Isaiam hortatur: Dissolve colligationes impietatis; tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum.24
Nona est humilis accusatio sui ipsius, sicut præhabitum est. Nam et humilitas est quædam concavitas et capacitas cordis ad omnis gratiæ susceptionem disponens.25 Unde et Judith fatetur:26 Mansuetorum et humilium tibi, Domine, semper placuit deprecatio.
Decima est assiduitas orationis, imo et importunitas quædam orandi: quemadmodum in Evangelio edocet Filius Dei per similitudinem viduæ judicem incessabiliter invocantis, atque amici euntis ad suum amicum media nocte.27
Undecima est persecutio et tribulatio quam quis patitur æquanimiter, et præsertim propter justitiam, quum Dominus dicat:28 Cum ipso sum in tribulatione; et Psalmista:29 Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde;30 itemque: Ad Dominum quum tribularer clamavi, et exaudivit me.
Duodecima est zelus divini honoris, amor quoque boni communis. Hinc Eliam et Eliseum Dominus in multis arduis ad libitum exaudivit, quia præcipue zelo honorificentiæ Dei erant succensi, et pro bono laborabant communi;31 Moysen quoque et Aaron et Samuelem.
Tertiadecima est pro inimicis cordialiter exorare. Unde ait Gregorius: Præcipua exaudibilitas Moysis ac Samuelis insinuatur, quum per Prophetam Dominus protestatur: Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum.32 Quia videlicet Moyses et Samuel, duo sancti illi, præ ceteris describuntur pro adversariis exorasse.3334
Juxta hunc modum possunt et aliæ causæ exauditionis ipsius orationis colligi ac pensari. Nam et oratio justi penetrat cœlos, et lacrimæ pœnitentis a maxilla ascendunt ad Deum. Et iterum scriptum est:35 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui:36 hoc est, cum gaudio obsequere Deo, et audiet preces tuas.
Studeamus ergo indesinenter præfatas exauditionis causas jugiter in nobis habere ac possidere, ita ut simus insuperabiliter certi in fide, firmi in spe, sinceri in conversatione, ferventes in caritate, unanimes cum proximis pie orantibus, misericordes, ignoscentes, contriti, confitentes et corrigentes nos ipsos quotidie, humiles, mansueti, patientes, zelo divini honoris ac boni communis succensi, atque pro inimicis orantes.
Footnotes
-
I Joann. iii, 21, 22. ↩
-
Matth. ix, 22, 29; ↩
-
Marc. x, 52; etc. ↩
-
Marc. xi, 23. ↩
-
Ps. xxxvi, 40. ↩
-
Jer. xxxix, 18. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
Eccl. ii, 9. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Ps. xxxvi, 5. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
Job xiii, 15. ↩
-
Hebr. iv, 16. ↩
-
Hebr. x, 22, 23. ↩
-
Job xxvii, 6. ↩
-
Job xiv, 16. ↩
-
Luc. vii, 47. ↩
-
Matth. xviii, 19, 20. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Eccli. xxix, 15. ↩
-
Eccli. xxviii, 2. ↩
-
Marc. xi, 25. ↩
-
Ezech. xviii, 21, 22. ↩
-
Is. lviii, 6, 9. ↩
-
art. ix. ↩
-
Judith ix, 16. ↩
-
Luc. xviii, 2-5; xi, 5-8. ↩
-
Ps. xq, 15. ↩
-
Ps. xxxiii, 19. ↩
-
Ps. cxix, 1. ↩
-
Ps. xc, 15. ↩
-
Jer. xv, 1. ↩
-
I Reg. xii, 23. ↩
-
Exod. xxxii, 31; ↩
-
Eccl. xxxv, 21, 19. ↩
-
Ps. xxxvi, 4. ↩
Chapter 13 of 42